10575. `Et dixit, Ego pertransire faciam omne bonum Meum super facies tuas': quod significet Omne Divinum caeli et Ecclesiae super externum separatum ab interno, in quo Moscheh et gens tui praeerat, constat ex significatione `pertransire facere super facies ejus' quod sit super externum separatum ab interno, in quo Mosche et gens tui praeerat, nam per `facies tuas' significatur externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, in quo {1}internum, et per `(x)pertransire facere' significatur super id; et ex significatione `omnis boni Jehovae' quod sit omne Divinum caeli et Ecclesiae. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra de Mosche et de gente cui praeerat, dicta et ostensa sunt, quod nempe in externis separatis ab interno essent; per quod intelligitur quod in externis sanctis {2}absque interno essent cum in cultu, {3}et quia usque sanctum internum aderat, sed non intrabat in sanctum externum eorum; inde patet quid significatur per quod Jehovah pertransire faceret omne bonum super facies {4}ejus; fuit quidem (t)isti genti internum, sed hoc erat foedum, plenum immunditie ex amore sui et mundi; verum hoc clausum fuit cum in cultu erant, ex causa ne Divinum internum caeli, Ecclesiae, et Verbi conspurcaretur; nam si id per internum eorum conspurcaretur, nulla prorsus communicatio {5}externi eorum fuisset cum caelo quando in cultu et in lectione Verbi, de {6}qua re videantur quae prius n. 10,454-10,457, n. {7} 10,462-10,466, 10,492, 10,498, 10,500 10,533, 10,549-10,551, 10,570, dicta et ostensa sunt, ubi haec plenius explicata sunt. @1 illi$ @2 prorsus separatis a sancta interno,$ @3 at$ @4 illorum$ @5 fuisset per externum eorum$ @6 quibus$ @7 i et$