Arcana Coelestia (Elliott) n. 10544

Previous Number Next Number See English 

10544. Vers. 7-11. Et Moscheh accepit tentorium, et tetendit sibi extra castra, elongando a castris, et vocavit illud tentorium conventus; et fuit, omnis interrogans Jehovam exivit ad tentorium conventus quod extra castra. Et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt quisque ad ostium tentorii ejus, et spectarunt post Moschen usque ad intrare illum in tentorium. Et fuit, cum intravit Moscheh tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh. Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii, et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii ejus. Et locutus est Jehovah ad Moschen facies ad facies, quemadmodum loquitur vir ad proximum suum; et reversus est ad castra, et minister ejus Jehoschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii. `Et Moscheh accepit tentorium' significat sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi: `et tetendit sibi extra castra, elongando a castris' significat remotum ab externis in quibus ipsa gens: `et vocavit illud tentorium conventus' significat externum cultus, Ecclesiae, et Verbi [, in quo interna]: et fuit omnis interrogans Jehovam exivit ad tentorium conventus quod extra castra' significat quod omnes instructiones de veris et boni Ecclesiae et cultus darentur cuique per (x)externum Verbi, remote ab externis in quibus erat gens illa: `et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt ad ostium tentorii' significat quod gens illa non in externo Verbi, Ecclesiae, et cultus esset, sed extra illud: `et spectarunt post Moschen usque dum intraret in tentorium' significat quod externum Verbi, Ecclesiae, et cultus videant sed quod evanescat ex captu eorum: `et fuit, cum intravit Moscheh in tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh' significat postquam Verbum evanuit ex captu eorum, densum obscurum occuparet illos ad extra, et tamen clare perciperetur ab intra: `et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii' significat densum obscurum occupans illos ad extra: `et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii' significat quod gens illa sancte adoraverit externum suum: `et locutus est Jehovah ad Moschen facies ad facies' significat Divina in Verbo conjuncta: `quemadmodum loquitur vir ad proximum suum' significat conjunctionem veri et boni: `et reversus est ad castra' significat ad externum in quo gens illa: `et minister ejus Joschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii' significat Divinum Verum ministrans in sanctis Ecclesiae et cultus loco Moschis interea.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church