Arcana Coelestia (Elliott) n. 10543

Previous Number Next Number See English 

10543. `A monte Choreb': quod sit in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi, constat ex significatione `montis Chorebi' quod sit Divinum Verum in externis, `Chorebus' enim erat montanum circum montem Sinai, et per `montem' Sinai' significatur Divinum Verum; inde per `Chorebum,' qui erat montanum circumcirca, significatur Divinum Verum in externis; quod enim in medio est, et quod altum prae {1}circumjacentibus, significat internum, et inde per quod circum est, et {2}infra, significatur externum; quod mons Sinai significet Divinum Verum, videatur n. 8805, 9420, quod medium sit internum, n. 1074, 2940, 2973, 5897, 6084, 6103, 9164, similiter altum, n. 2148, 4210, 4599, 9489, 9773, 10181, {3}quod circumcirca sit externum, n. 2973, similiter infra. Quia Populus erat in externis et non in interno, ideo cum Lex promulgabatur e monte Sinai, stetit ille in Chorebo infra montem, (c)et mons circumsaepiebatur ne a Populo attingeretur, {4} Exod. xix 12, 13, 21, 23, 24, xx 18 [A.V. 21]; Deut. iv 10-12. (m)Dicitur externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, quia externum {5}unius est externum {6}alterius, cultus enim est Ecclesiae, ac vera et bona Ecclesiae, et ejus cultus, sunt ex Verbo; {7}quare qui in externis cultus et Ecclesiae sunt in externis Verbi sunt.(n) @1 reliquis$ @2 inferius significat$ @3 inde sequitur quod inferius est et circumcirca, sit externum$ @4 i videatur$ @5 in uno$ @6 in altero$ @7 qui itaque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church