10541. `Et cognoscam quid faciam tibi': quod significet quod sic aliquid apud illos existere possit, constat ex serie rerum in sensu interno nam gens illa in sancto externo (t)esse potuit, et non simul in sancto interno; et quia sic apud illam externum Ecclesiae potuit esse tametsi: non internum, ideo per `cognoscam quid faciam' significatur quod sic aliquid apud illos existere possit.