Arcana Coelestia (Elliott) n. 10540

Previous Number Next Number See English 

10540. `Et nunc descendere fac ornatum tuum desuper te': quod significet quale externi (c)eorum quod absque Divino, constat ex significatione `ornatus' cum agitur de Ecclesia, quod sit sanctum verum, seu Divinum in externis, de qua supra n. 10536, et ex significatione `descendere facere illum desuper se' quod sit exuere illud, ita absque illo esse. Quod Divinum in externis, seu sanctum verum, per `ornatum' significetur, constat ex sequentibus his locis: apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico, et ornavi te ornatu; et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam decoris super caput tuum; sic ornata es auro et argento; et vestes tuae byssus et sericum, et acupictum; similam, [mel,] et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde admodum, et prosperata es usque ad regnum; quare exivit nomen tuum in gentes de pulchritudine tua, nam perfecta haec in ornatu Meo quem posueram super te, xvi 10-14;

[2] agitur ibi de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia {1}quae a Domino instaurata fuit post diluvium, cui successit Israelitica et Judaica; qualis haec fuit etiam describitur in eodem capite, sed qualis antiqua illa fuit, ibi describitur, et ejus sancta vera per ornatus illos'; quisque videre potest quod talia quae Ecclesiae sunt significentur per singula illa, et quod per unumquodvis aliquod peculiare; ad quid aliter talis descriptio Hierosolymae? [3] at quid Ecclesiae unumquodvis significat, non aliunde constare potest quam ex sensu interno, hic enim sensus docet, quidnam in spirituali mundo singulis correspondet; ex quo constare potest quod `acupictum' sit verum scientificum, n. 9688, `byssus' verum intellectuale quod ex Divino, n. 5319, 9469, 9596, 9744, `armillae' {2}vera quoad potentiam, n. 3103, 3105, `torques' verum ex bono quoad influxum, et inde conjunctionem interiorum et exteriorum n. 5320, `monile' verum quoad perceptionem, et `inaures' vera quoad oboedientiam, n. 4551, 10402, `corona decoris' bonum spirituale, quod est bonum veri, `corona' bonum, n. 9930, `decus' spirituale, n. 9815, `aurum et argentum' bonum et verum in genere, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9874, `simila, mel, et oleum' sunt vera et bona externa et interna, `simila' verum ex bono, n. 9995, `mel' bonum externum, n. 10530, `oleum' bonum internum, n. 886, 4582, 4638, 9474, 9780, 10254, 10261, `pulchritudo' est forma veri ex bono, n 3080, 3821, 4985, 5199; quod `Hierosolyma,' de qua illa dicuntur, sit Ecclesia, videatur n. 402, 2117, 3654; inde patet quid {3} `ornatus,' quod nempe sanctum verum in omni complexu. [4] Similia significantur per ornamenta filiarum Zionis quae recensentur apud Esaiam, In die illo removebit Dominus ornatum compedum, et reticulorum, et lunularum; et myrothecidiorum, et catenularum, et bracteolarum, et tiaras, et periscelides, et alligamenta et domos animae, et incantationes; annulos, et ornamenta nasi, mutatorias vestes, et amicula, et pepla, et aciaria, specula et sindones, et cidares, et carbasa; et fiet, loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis; homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello, iii 18-25;

qui non ultra sensum litterae cogitant non aliter sciunt quam quod omnia illa quibus ornatae dicuntur filiae Zionis secundum litteram intelligenda sint, et quod propter ornatum illarum, (c)et inde elationem (c)et superbiam, homines {4}regni istius interirent, nam dicitur quod homines gladio cadent, et robur in bello; sed quod talia non intelligantur, scire possunt illi qui animum aliquantum supra litteram elevant; [5] hi ex variis locis in Verbo sciunt quod per `filias Zionis' non intelligantur filiae Zionis sed talia quae sunt Ecclesiae, sicut etiam per filias Hierosolyma filias Israelis, filias Jehudae, et plures alias; quod per illas significentur Ecclesia et illa quae Ecclesiae sunt, videatur n. 6729, 9055 fin.; cum itaque Ecclesia, et illa quae Ecclesiae sunt, per {5}`filias Zionis' significantur, sequitur quod per ornamenta illarum ibi recensita significentur vera et bona Ecclesiae, et quod singula aliquod verum et bonum in specie; [6] nam in Verbo nihil inaniter dicitur, ne quidem una vocula; et quia Ecclesia illa suis veris et bonis, quae per ornatus illos significantur, orbabitur, ideo dicitur quod loco aromatis tabes erit, loco cinguli discissio, loco operis implexi calvities, loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis, et quoque quod homines gladio cadent, et robur in bello, per `aroma' enim significatur Divinum Verum quoad ejus perceptivum n. 10199, 10291, per `tabem' privatio ejus, per `cingulum' significatur vinculum continens vera et bona in suo nexu, n. 9341 fin., 9828, 9837; `discissio loco ejus' est dissolutio et dissipatio eorum; per `opus implexum' verum scientificum, n. 2831, per `calvitiem' deprivatio intelligentiae veri (c)ac sapientiae boni, n. 9960, per `adustionem' consumptio eorum per mala amoris sui, n. 1297, 2446, 7852, 9055, (x)9141, per `pulchritudinem' forma veri ex bono in Ecclesia, ita ejus perfectio, n. 3080, 3821, 4985, 5199, et per `gladium per quem cadent homines' falsum destruens verum et bonum, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294; per `non robur in bello' significatur non aliqua resistentia contra malum et falsum, `bellum' enim est pugna spiritualis, ac tentatio, n. 1659, 1664, 2686, 8273, 8295, 10455; [7] ex his nunc patet quod per `ornatum' in genere significetur Divinum Verum Ecclesiae; simile per `ornatum' in Libro 2 Samuelis, Filiae Israelis, super Schaule flete, qui amicivit vos dibapho cum amoenis, qui imposuit ornatum auri super vestem vestram, i 24;

{6}haec in lamentatione {7}Davidis super Schaule, quam inscripsit ad docendum filios Jehudae arcum, vers. 18 ibi; per `arcum' ibi significatur doctrina veri pugnantis contra falsa mali, n. 2686, 2709, 6402; inde per `(x)filias Israelis' significantur affectiones veri, quae Ecclesiae, n. 2362, 3963, 6729, 6775, 6788, 8994, `amiciri dibapho cum amoenis' est veris interioribus Ecclesiae, quae ex bono, n. 4922, 9468, `imponere ornatum auri super vestem' est facere ut vera ex bono {8} pulchra sint; quod `aurum' sit bonum, videatur in locis citatis n. 9874, et quod `vestis' sit verum in genere, in locis citatis supra n. 10536 fin.; quod lamentatio Davidis super Schaule agat de doctrina veri pugnantis contra falsum mali, quae significatur per `arcum,' {9} erat quia per `regem' {10}seu per regium quod fuit Schauli, significatur Divinum Verum quoad tutelam et quoad judicium, n. 1672, 2015, (x)2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148. [8] Simile per `ornatum' significatur alibi: apud Davidem, Date Jehovae gloriam nominis Ipsius, incurvate vos Jehovae in ornatu sanctitatis, Ps. xxix 2;

`in ornatu sanctitatis' est in genuinis veris Ecclesiae: similiter apud Esaiam, Festinabunt filii tui; tolle circumcirca oculos tuos, et vide omnes (x)congregantur; vivus Ego, dictum Jehovae, quod omnes sicut ornatum induitura sis, et circumligatura eos sicut sponsa, xlix 17, 18;

haec etiam de Zione, per quam significatur Ecclesia caelestis; per `filios qui festinabunt' significantur vera Ecclesiae illius; quod `filii' sint vera, videatur n. 489, 491, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807; inde est quod dicatur quod omnes illos sicut ornatum induitura sit, et circumligatura sicut sponsa, quod dici potest de veris Ecclesiae, non autem de filiis {11}Zionis. [9] Quia paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque illa quae sunt ornatus, {12}per quae significantur vera falsificata, ut apud Jeremiam, Tu vastata quid facies, si indueris te dibapho, si ornaveris te ornatu auri, si ruperis stibio oculos tuos, frustra pulchram reddes te, iv 29, 30:

et apud Hoscheam, Visitabo super illam dies baalium quibus suffimenta adoluit, et induit inaurem suam et ornatum suum, ivitque post amasios suos, (c)et Mei {13}oblita est, ii 13;

et alibi. @1 hic qualis fuit antiqua, ejus sancta vera per ornatus illos describuntur$ @2 verum$ @3 i sit$ @4 ibi$ @5 illas$ @6 hoc$ @7 super Schaulem a Davide$ @8 i ***$ @9 i agat,$ @10 et$ @11 in Zione$ @12 in quo sensu$ @13 oblitus AIT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church