Arcana Coelestia (Elliott) n. 10535

Previous Number Next Number See English 

10535. `Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt': quod significet dolorem eorum ob non eminentiam super alios, constat ex significatione `audire verbum malum hoc et lugere'; {1} quod sit dolor ob non eminentiam super alios, patet ex illis quae prius de illa gente ostensa sunt, quod nempe institerint quod apud illos (d)Ecclesia instituenda esset, sed hoc (t)ob non alium finem quam ut eminerent supra omnes gentes in universo terrarum orbe, nam in amore sui fuerunt prae illis, et ad eminentiam super illas non per aliud extolli potuerunt quam ut apud illos esset Jehovah, ita quoque Ecclesia, nam ubi Jehovah, hoc est, Dominus, ibi Ecclesia. Quod hic finis fuerit, constat a pluribus locis in Verbo, ut quoque ab his in hoc capite, Dixit Moscheh, In quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus terrae, vers. 16;

quod non electio fuerit, sed permissio quod Ecclesia apud illos instituta fuerit, sed quod usque in ipsa gente (t)Ecclesia non fuerit, {2}verum modo repraesentativum Ecclesiae, videatur in locis citatis n. 10396 fin. @1 quod sit dolor,$ @2 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church