Arcana Coelestia (Elliott) n. 10533

Previous Number Next Number See English 

10533. `Forte consumpsero te in via': quod significet quod gens illa, si Divinum influeret apud illam, periret, constat ex significatione `consumere' quod sit perire; quod peritura gens illa si Divinum influeret apud illam, patet, nam dicitur, `Non ascendam in medio tui, forte consumpsero te in via.' Cum his ita se habet: qui in externis sunt absque interno, ita in amoribus sui et mundi, plane non recipere possunt aliquod Divinum; quapropter internum apud illos clausum tenetur; si apud illos aperiretur internum ac influeret Divinum, prorsus perirent, vita enim eorum {1}est ex amoribus sui et mundi, et perpetua opposito et contrarietas est inter illos amores et inter caelestes amores, et caelestes amores sunt Divinum, quapropter ex influxu Divini exstingueretur vita eorum; quod gens Israelitica in externis absque interno fuerit, ita in illis amoribus, supra saepius ostensum est. @1 After mundi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church