Arcana Coelestia (Elliott) n. 10517

Previous Number Next Number See English 

10517. Praeterea probi sunt, ut dici queant probitates; patiuntur injurias, quae sibi inferuntur, absque animo vindicandi. Anxii fiunt ut primum veniunt ad illos qui de corporeis et terrestribus cogitant, ac laeti et hilares cum ad illos qui de caelestibus; percepta etiam est anxietas illorum ex spiritibus nostrae telluris qui circum me erant, quia ex indole contraria; nostrae enim telluris spiritus parum cogitant de caelestibus, et multum de corporeis et terrestribus; et cum de caelestibus, de veris cogitant et non de bono; spiritus autem ex illa tellure de bono cogitant, et parum de veris. Inde est quod incolae illius telluris ament arboreta, ac aedem suam ex illis, et aversentur lapidea et domos ex illis; arbores enim et ligna ex correspondentia significant bona, at lapides et domus ex illis significant vera, n. 3720; homo etiam talis est ut amet illa quae affectionibus ejus interioribus correspondent, (x)tametsi cum in mundo vivit, id nescit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church