10511. `Super quod fecerunt vitulum': quod significet propter cultum ex amore infernali, constat ex significatione `vituli' quod sit jucundum amoris sui, de qua supra n. 10407, inde `facere vitulum' est cultus ex jucundo illius amoris, seu quod idem, cultus ex illo amore; qui amor quod sit amor infernalis, saepius ostensum est; quod per `facere vitulum' significetur cultus, est quia facere illum involvit omnia illa quae de adoratione et cultu ejus in versibus 4-6 hujus capitis dicuntur.