10510. `Et percussit Jehovah populum': quod significet devastationem veri et boni apud gentem Israeliticam, constat ex significatione `percutere' quod sit destruere, ut n. 6761, ac `destruere' in spirituali sensu est deprivare aliquem veris et bonis fidei et amoris, quod in Verbo vocatur desolatio et vastatio. Quod devastatio per `percutere' hic significetur, est quia in hoc capite de occlusione interni apud gentem Israeliticam actum est, et occlusio interni est devastatio quoad verum et bonum. @1 i e mundo$ @2 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$ @3 See De Caelo et ejus Mirabilibus et de Inferno$