Arcana Coelestia (Elliott) n. 10499

Previous Number Next Number See English 

10499. `Et nunc ascendam ad Jehovam': quod significet elevationem interiorum {1} ad Dominum, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit internum, de qua supra n. 10,468, (o)et ex significatione `ascendere' quod sit elevatio versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007; hic elevatio ad Dominum, quia dicitur `ascendam ad Jehovam,' et per `Jehovam' in Verbo intelligitur Dominus, videatur in locis citatis n. 9373. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae de elevatione internorum Verbi, Ecclesiae, et cultus, in caelum seu ad Dominium, ab externis apud gentem Israeliticam {2}, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806, ostensa sunt. @1 interiorum altered to internorum$ @2 i et Judaicam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church