Arcana Coelestia (Elliott) n. 10498

Previous Number Next Number See English 

10498. `Et dixit Moscheh ad populum, Vos peccavistis peccatum magnum': quod significet abalienationem et aversionem {1} totalem, constat ex significatione `peccati' quod sit aversio et abalienatio {2} a Divino, de qua n. 5229, 5474, 5841, 7589, 9346, hic aversio et abalienatio {2} totalis, quia dicitur peccatum magnum'; aversio et abalienatio {2} a Divino totalis est tum non aliquid veri et boni e caelo amplius recipitur, nam verum et bonum e caelo est Divinum apud hominem; quod nulla receptio veri et boni e caelo, proinde quod totalis aversio a Divino {3} apud illam gentem fuerit, describitur his verbis apud Esaiam, Dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, et videte videndo sed non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, (c)et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et, cor ejus intelligat, et convertatur, ut sanetur ei {4}, vi 9, 10; Joh. xii 37-40;

dicitur `ne convertatur ut {5} sanetur ei' per quod significatur quod si intellecturi essent interna Verbi, Ecclesiae, et cultus, profanaturi essent (c)ea, secundum ea quae supra n. 10,490 dicta sunt. @1 aversionem et abalienationem$ @2 abalienatio et aversio$ @3 i totalis$ @4 sibi$ @5 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church