10446. `Et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro': quod significet a quibus caelum et Ecclesia, constat ex significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9325; et quia Ecclesia per `terram' significatur, etiam caelum significatur, nam Ecclesia est caelum Domini in {1}terris; et quoque Ecclesia cum caelo unum agit, unum enim existit et subsistit (c)ab altero; et ex significatione `seminis' quod sit bonum et verum ibi, de qua nunc supra n. 10,445. @1 terra$