Arcana Coelestia (Elliott) n. 10445

Previous Number Next Number See English 

10445. `Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum': quod significet bona et vera, et cognitiones eorum, constat ex significatione `seminis' cum de caelo et Ecclesia, quod sit bonum et verum ibi, de qua n. 1940, 3038, 3310, 3373, 3671, 6158, 10,249, et ex significatione `stellarum' quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 2495, 2849, 4697. In sensu litterae per `multiplicare semen Abrahami, Jischaki, et Israelis, sicut stellas caelorum' intelligitur multiplicare gentem Israeliticam et Judaicam innumerabiliter; sed quia per nomina in Verbo significantur res {1}spirituales et caelestes, {2}et per illorum nomina caelum et Ecclesia, ideo per `semen illorum' significantur bona et vera quae in caelo et in Ecclesia. Dicitur `sicut stellas caelorum' ex causa quia comparativa in Verbo (d)etiam ex significativis {3}sunt, n. 3579, 8989, hic cum `stellis caelorum,' quia per illas bona et vera quoad cognitiones significantur. @1 coelestes et spirituales$ @2 imprimis per nomina Abrahami, Ischaki et Israelis, ideo per semen eorum non intelliguntur posteri eorum, sed talia quae derivantur ex illis rebus, quae significantur, hic itaque bona et vera, quae in coelo et in Ecclesia, nam quod per Abrahamum Jischakum et Israelem coelum et Ecclesia significentur supra n. 10, 443 ostensum est$ @3 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church