Arcana Coelestia (Elliott) n. 10442

Previous Number Next Number See English 

10442. `Recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum': quod significet propter caelum et Ecclesiam, constat ex {1}significatione `Abrahami, Jischaki, et Israelis' quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, ita quoad Divinum Ipsius in caelo et in Ecclesia; et quia Divinum Domini facit caelum et Ecclesiam, inde per eosdem etiam significatur caelum et Ecclesia; quod illa per `Abrahamum, Jischakum, et Jacobum' in Verbo significentur, videatur n. 1965, 3305 fin., 4615, 6098, 6185, 6276, 6589, 6804, (x)6847, et quoque per Israelem, n. 4286, 4570, et in locis citatis n. 8805, 9340; quod talia per `Abrahamum, Jischakum, et Jacobum' significentur, constat {2} a Domini verbis apud Matthaeum, Dico vobis quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, {3} Isaaco, et Jacobo in regno caelorum, viii 11;

ibi `accumbere cum illis' est esse in caelo ubi Dominus; et quoque ex eo quod nomina non intrent caelum sed caelestia et Divina quae significantur per illa, n. 10,216, 10,282. @1 repraesentatione$ @2 i manifeste$ @3 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church