Arcana Coelestia (Elliott) n. 10441

Previous Number Next Number See English 

10441. `Et paeniteat Te super populo Tuo': quod significet misericordiam pro illis, constat ex significatione `paenitere' cum de Jehovah, quod sit misereri; quod `paenitere' sit misereri, est quia Jehovam nusquam paenitet, praevidet enim et providet omnia ab aeterno; paenitentia modo cadit in illum qui non scit futurum, et qui tunc animadvertit se erravisse cum contingit; usque ita dicitur in Verbo de Jehovah, quia sensus litterae est ex talibus quae apparent apud hominem, nam est pro simplicissimis et pro infantibus, qui primum non ultra vadunt; hi et illi quoque sunt in maxime externis a quibus incohant, et in quae postea desinunt interiora eorum; quamobrem Verbum in littera aliter intelligendum est ab illis qui sapientiores facti sunt; [2] se habet Verbum similiter ac homo: interiora ejus desinunt in carnem et ossa, {2}haec continent illa quae nisi {3} baseos seu fulcri loco essent, homo non subsisteret, nam non haberet ultimum in {4}quod interiora desinerent et super quo quiescerent; similiter se habet cum Verbo: ibi ultimum erit in quod desinent interiora, ultimum illud est sensus litterae, ac interiora sunt caelestia, quae sunt sensus interni; inde nunc patet cur ex apparentia apud hominem dicatur quod Jehovam paeniteat, cum tamen Ipsum non paeniteat; [3] {5}quod paenitere dicatur de Jehovah, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ex sequentibus his: apud Jeremiam, Si fecerit malum in oculis Meis, ut non oboediat voci, paenitebit Me super bono quo dixeram benefacturum illi, xviii 10:

apud eundem, Forte audiant, et revertantur vir a via sua prava, et paeniteat Me mali quod Ego cogitans facere illis ob malitiam operum illorum, xxvi 3:

apud Ezechielem, Cum consummatur ira Mea, et excandescentiam Meam quiescere facio in iis, paenitebit Me, v 13:

apud Amos, Paenituit Jehovam, et non fiet, dixit, vii 3, 6:

(m)apud Moschen, Judicabit Jehovah populum Suum, et super servis Suis paenitebit Ipsum, Deut. xxxii 36:(n) apud Jonam, Dixit rex {6}Ninives, Quis scit revertatur, et paenitentia ducatur Deus, ut revertatur ab ardore irae Suae, nec pereamus: ac reversi sunt a via mala sua, ideo paenituit Deum super malo quod dixerat {7}facturus illis, ut non faceret illud, iii 9, 10:

in Libro Geneseos, Paenituit Jehovam quod fecerit hominem in terra, et doluit Ipsi ad cor Ipsius, vi 6:

in Libro Primo Samuelis, Paenituit Me quod regem feci Schaulem, quia avertit se a post Me, xv 11, 35;

[4] in his locis dicitur paenituisse Jehovam, cum tamen non Ipsum paenitere potest, quoniam omnia scit priusquam facit; ex quibus patet quod per `paenitere' significetur Misericordia; quod Jehovam nusquam paeniteat, constat etiam ex Verbo, ut apud Moschen, Non vir Jehovah ut mentiatur, aut filius hominis ut paeniteat ipsum; num Ille dixerit, et non fecerit, aut locutus fuerit, et non stabiliverit illud? Num. xxiii 19:

et in Libro I Samuelis, Invictus Israelis non mentitur, neque ipsum paenitet, quia homo ille ut Ipsum paeniteat, xv 29. Quod `paenitere' cum de Jehovah, sit Misericordia, apud Joelem,Jehovah gratiosus et misericors, longanimis, et magnus miseratione, et Quem paenitere solet mali, ii 13:

et apud Jonam, Deus gratiosus et misericors, longanimis, et magnus benignitate, et Quem paenitet super malo, iv 2. @1 i Verbi$ @2 quae$ @3 i ita$ @4 quo$ @5 quod ita dicatur constat ex his$ @6 Ninivitorum$ @7 facturum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church