10417. Vers. 7-14. Et locutus est Jehovah ad Moschen, Vade, descende, quis corrupit se populis tuus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti. Recesserunt subito a via quam praecepi illis, fecerunt sibi vitulum fusilis, et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi, et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti. Et dixit Jehovah ad Moschen, Vidi populum hunc, et ecce populus durus cervice ille: Et tu, sine Mihi, et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos, et faciam temet in gentem magnum. Et deprecatus est Moscheh facies Jehovae Dei sui, et dixit, Quare, Jehovah, exardescat ira Tua in populum Tuum, quem eduxisti e terra Aegypti, virtute magna et manu forti? Quare dicent Aegypti, dicendo, In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus, et ad consumendum illos a super faciebus terrae? revertere ab (x)excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malum populo Tuo. Recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum, quibus jurasti in Te, et locutus es ad illis, Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum; et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro, et hereditabunt in saeculum. Et paenitebat Jehovam super malo quod dixit facere populo Suo. `Et locutus est Jehovah ad Moschen' significat perceptionem et instructionem de gente Israelitica, qualis intus esset: `Vade, descende' significat intuitionem in externum eorum: `quia corrupit se populus tuus' significat quod prorsus se averterit a Divino: `quem ascendere fecisti e terra Aegypti' significat quem credideras duxisse ad Divinum: `recesserunt subito a via quam praecepi illis' significat quod removerint se a Divino Vero: `et fecerunt sibi vitulum fusilis' significat cultum secundum jucundum amorum illius gentis: `et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi' significat quod colant id ut ipsum bonum ac ut ipsum verum: `et dixerunt, Hi dii tui, Israel' significat quod colendum supra omnia: `qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti' significat quae duxerunt: `et dixit Jehovah ad Moschen' significat instructionem adhuc: `Vidi populum' significat praevisum: `et ecce populus durus cervice ille' significat quod non recipiat influxum ex Domino: `et tu, sine Mihi' significat quod non tam contumaciter insistendum sit: `et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos' significat quod sic se avertant ab internis, ita a Divinis, ut non possint non perire: `et faciam te in gentem magnam' significat Verbum alibi quod bonum et praestans: `et deprecatus est Moscheh facies Jehovae' significat Dominum ex misericordia recordatum esse: `et dixit, Quare, Jehovah, exardescat ira Tua' significat aversionem illius gentis: `in populum, quem eduxisti e terra Aegypti' significat elevationem usque ab illa: `virtute magna et manu forti' significat ex Divina Potentia: `quare dicent Aegyptii, dicendo' significat illos qui in meris externis sunt [de illis qui elevantur in interna]: `In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus' significat quod perituri qui in bono: `ad consumendum illos a super faciebus terrae' significat quod perituri qui ab Ecclesia: `revertere ab excandescentia irae Tuae' significat sic aversionem ejus gentis non nocituram: `et paeniteat Te super populo Tuo' significat misericordiam pro illis: `recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum' significat propter caelum et Ecclesiam: `quibus jurasti in Te' significat confirmationem a Divino: `et locutus es ad illos' significat Praevidentiam ac Providentiam: `Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum' significat bona et vera, ac cognitiones eorum: `et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro' significat a quibus caelum et Ecclesia: `et hereditabunt in saeculum' significat vitam aeternam: `et paenitebat Jehovam super malo quod dixit facere populo Suo' significat misericordiam pro illis.'