10416. `Et surgebant ad ludendum': quod significet festivitatem interiorum suorum inde, et consensum, constat ex significatione `ludere' quod sit festivitas interiorum, ludus enim inde est, nam est activum corporis quod ex animi laetitia ut effectus prodit, et omnis festivitas et laetitia {1} est ex jucundis amorum in quibus homo est; quod etiam sit consensus qui significatur, est quia omne festivum interius in se habet consensum, nam si aliquid dissentit (c)et redarguit, perit festivum; festivum interius est in libero hominis, et omne liberum est ex amore, cui nihil contrariatur. [2] Quoniam in Verbo interna describuntur per externa, ita quoque gaudia et laetitiae quae (d)in interioribus hominis, per ludos et choreas, ut (d)in sequentibus his locis: apud Jeremiam, Aedificabitur urbs super cumulo suo, tunc exibit ex iis confessio, et vox ludentium, xxx 18,19:
apud eundem, Denuo aedificabo te ut aedificata sis, virgo Israel; denuo adornabis tympana tua, et exibis in chorum ludentium: fiet anima eorum sicut hortus irriguus, neque addent dolere amplius; et laetabitur virgo in chorea, ac adolescentes et senes simul; convertam luctum eorum in gaudium, xxxi 4,12,13:
apud Sachariam, Implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis ejus, viii 5:
apud Davidem, Laudate nomen Jehovae tympano et chorea, Ps. cxlix (x)3; Ps.cl (x)4:
apud eundem, Convertisti luctum meum in choream mihi, Ps. xxx 12 [A.V. 11]:
apud Jeremiam, Cessavit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, Threni v 15. [3] Quia `ludi et choreae' significabant gaudia et laetitias interiorum quae ex amore, ideo {2}postquam Aegyptii in {3}mare Suph submersi sunt, Miriam cum mulieribus {4}exibat eum tympanis in choreas, Exod. xv (x)20: ac ideo David, cum arca deduceretur e domo Obed Edomi in urbem Davidis, tripudiabat et saltabat coram jehovah, 2 Sam. vi 12, 16. [4] Quod interiora per exteriora in Verbo exponantur et describantur, constat ab his apud Davidem, Fecisti mare magnum et latum spatiis, ibi naves eunt, Leviathan quem formasti ad ludendum in eo, Ps. civ 25, 26;
qui non scit quod sensus spiritualis sit in singulis Verbi, non aliter scit quam quod hic per `mare' et per `naves' intelligantur mare et naves, et per `Leviathanem' balaenae quae ibi sunt, (c)ac per `ludere' eorum cursus et consociationes; sed non in talibus consistit Verbum, quod quoad omnem iotam est Divinum; at cum pro illis intelliguntur spiritualia quae significantur, tunc fit Divinum; `mare' in {5}sensu interno est congregatio verorum scientificorum, ita externum apud hominem et in Ecclesia, `naves' sunt cognitiones et doctrinalia ex Verbo, `Leviathan' est scientificum in communi, et `ludere' est jucundum ex illis; quod `mare' sit congregatio verorum scientificorum, videatur n. 28, 2850, 8184, 9340, quod `naves' sint cognitiones et doctrinalia ex Verbo, n. 1977, 6385, et quod `Leviathan' sit scientificum in communi, 7293, ita `ludere' est jucundum et festivum ex illis, quod fit quando scientifica confirmant spiritualia ac consentiunt cum illis. @1 i interiorum$ @2 post$ @3 mari$ @4 exibant$ @5 spirituali sensu est externus homo quoad scientifica, naves sunt scientifica, cognitiones, et doctrinalia ex Verbo, Leviathan est scientificum in communi, ac ludere jucundum eorum; quod mare sit externus homo quoad scientifica$