10413. `Et surgebant mane postridie': quod (x)significet excitationem ab amoribus suis, constat ex significatione `surgere mane' quod sit excitatio ab amoribus suis, per `mane' enim significatur status amoris, et per `surgere' elevatio ad illum; quod `mane' sit status amoris, videatur n. 5962, 8426, 8812, 10,114, 10,134, et quod `surgere' sit elevatio, n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103; at cum `surgere mane' dicitur de illis qui in externis absque interno sunt, ita de malis, tunc per `surgere' non significatur elevatio sed excitatio, et per `mane' non status amoris caelestis sed status amoris infernalis, cum enim mali in illo statu sunt, in suo mane sunt, nam tunc in suae vitae jucundo quia {1}in suis amoribus; discrimen inter elevationem ad statum amorum apud bonos et apud malos est quod boni ascendant tunc et quod mali descendant, amores enim apud bonos sunt amores caelestes qui elevant illos et crescunt secundum ascensum ad caelum, amores autem apud malos sunt amores infernales qui deprimunt illos (c)et crescunt secundum descensum {2}ad infernum; inde patet quod `surgere mane' contrarium significet cum id dicitur de malis quam cum dicitur de bonis. Etiam in altera vita variantur status spirituum et angelorum quoad amorem et fidem, {3}quemadmodum variantur {4}tempora dierum et annorum quoad calorem et lucem; quando illis qui in caelis sunt, mane est, tunc in statu amorum caelestium sunt, et inde in suo gaudio, at in infernis tunc in statu amorum infernalium sunt, et inde in suo cruciatu; nam quisque tunc vult maximus esse et possidere omnia alterius, inde odia intestina, saevitiae, et crudelitates, quae sunt quae significantur per ignes infernales. @1 i tunc$ @2 eorum$ @3 sicut$ @4 dies et anni in terris$