Arcana Coelestia (Elliott) n. 10402

Previous Number Next Number See English 

10402. `Avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum': quod significet extractionem talium ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus externis ac principiis inde, constat ex significatione (m)`avellere' quod sit {1}extrahere, hic ex sensu litterae Verbi, quoniam de illo agitur; ex significatione(n) `inaurium auri quae in auribus' quod sint insignia repraesentativa oboedientiae et apperceptionis jucundorum quae amorum externorum, per `aures' enim significatur oboedientia et apperceptio, per `aurum' bonum amoris, hic jucundum amorum externorum, inde `inaures auri' sunt insignia repraesentativa illorum; quod per `aures' significetur oboedientia et apperceptio, videatur n. 2542, 4652-4660, 8990, 9397, 10,061, quod per `aurum' bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881, inde cum praedicatur de amoribus externis, qui sunt amores sui et mundi, per `aurum' significatur jucundum illorum, ita malum, n. 8932; et quod inde `inaures' sint insignia repraesentativa oboedientiae et apperceptionis, n. 4551; ex significatione `mulierum' quod sint bona Ecclesiae, de qua n. 3160, 4823, 6014, 7022, (x)8337, inde in opposito sensu mala ejus, n. 409; ex significatione `filiorum' quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 6583, 6584, 9807; et ex significatione `filiarum' quod sint affectiones veri et boni, et inde in opposito sensu affectiones falsi et mali, de qua n. 2362, 3963, 6729; inde patet quod per `avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum' significetur extractio ex sensu litterae Verbi talium quae appercipiuntur oboedire seu favere jucundis amorum externorum, {2} ac principiis inde. Quod `inaures' sint insignia oboedientiae et apperceptionis, constat apud Hoscheam, [2] Contendite cum matre vestra, quoniam illa non uxor Mea, ut removeat scortationes suas a faciebus suis, ne forte exuam eam nudam, et ponam eam sicut desertum, et filiorum ejus non miserear; (m)quia dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum;(n) et illa non noverat quod Ego dedissem illi frumentum, et mustum, et oleum, et argentum multiplicavissem illi; aurumque fecerunt baali; et devastabo vitem ejus et ficum ejus, ac visitabo super illam dies balium, quibus suffimenta adoluit, ac induit inaurem suam, et ornatum suum; ivitque post amasios suos, et Mei oblita est, ii 1-13;

`suffimenta adolere, ac induere inaurem balibus' est colere deos baales, ac oboedire illis; illa quae praecedunt in illo capite etiam allata sunt ob [3] finem ut inde sciatur qualis est sensus Verbi externus absque interno, et qualis est simul cum interno; ita qualiter percipiunt Verbum illi qui in externis sunt absque interno, et qualiter qui (d)in externis sunt ex interno; qui in externis sunt {3}separatis ab interno, non aliter capere possunt illa quam secundum litteram, quae est quod contenderent cum matre filiorum Israelis, quod non amplius {4}amaretur a Jehovah sicut uxor; et si non removeat scortationes a se, quod exueretur nuda et poneretur sicut desertum; et ne Jehovah {5} misereretur filiorum ejus, quia dixit quod iret post amasios suos, qui {6}dant ei panem, {7} aquas, lanam et linum; et quod illa non nosset quod Jehovah dederit ei frumentum, {7} mustum, et oleum, et multiplicaverit argentum; {8}quod fecerint aurum baali; et quod ideo devastaretur vitis ejus (c)ac ficus ejus, (c)et quod super illa visitabitur, quia baalibus suffimenta adoluit, (c)ac eis induit inaurem et ornatum, ivitque post amasios seu adulteros oblita [4] Jehovae; hic est sensus litterae, (c)ac ita intelligitur Verbum ab illis qui in externis {9}sunt absque interno, ita namque a Judaeis hodie, et quoque a quibusdam Christianis; sed quod ille sensus Verbi non sit, videre possunt omnes illi qui in quadam illustratione sunt; hi cum per `matrem,' de qua omnia illa dicuntur, non intelligunt matrem, sed Ecclesiam, qualis erat apud gentem illam, tunc comprehendunt quod aliquid Ecclesiae {10}significetur per singula quae de illa dicuntur, nam sunt talia quae sequuntur ordine a prima positione seu a primo subjecto; sicut per `scortationes,' {7} per `amasios,' per `filios,' perque `panem {11}aquas, lanam, linum, frumentum, mustum, oleum, argentum, aurum, [5] perque `vitem et ficum,' et quoque per `suffimenta' et per `inaurem'; quid singula illa significant, non aliunde sciri potest quam ex sensu interno, in quo per `matrem' et `uxorem' significatur Ecclesia, per `ponere illam nudam, et sicut desertum' significatur absque bonis amoris et veris fidei; vera fidei et bona amoris, quibus orbabitur, significantur per `filios,' per `panem et aquas,' per `lanam et linum,' per `frumentum, mustum, oleum, {12} argentum, {7} aurum,' et denique per `vitem et ficum'; ipse cultus ex oboedientia falsorum et malorum, quae loco verorum et bonorum {13}succedent, (x)significatur per `suffimenta adolere, et induere inaurem et ornatum baalibus'; quod `mater' sit Ecclesia, videatur n. 289, 2691, 2717, 4257, (x)5581, quod etiam `uxor,' n. 252, 253, 409, 749, 770, 7022, (m){14}quod `poni nuda' sit deprivari bonis amoris et veris fidei, n. 9960, {15}quod `desertum' sit status absque vero et bono Ecclesiae, n. 2708, 3900, 4736, 7055,(n) quod `scortationes' sint falsificationes veri, n. 2466, 2729, 4865, 8904, inde `amasii' sunt qui (x)falsificant; quod `filii' sint vera, et in opposito sensu falsa, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 6583, 6584, 9807, quod `panis et aqua' sint bonum amoris et verum fidei, n. 9323, quod `lana' sit bonum in externo {16}homine, n. 9470, quod `linum' sit verum ibi, n. 7601, 9959, quod `frumentum' sit bonum ex quo verum, n. 5295, 5410, 5959, quod `mustum' sit verum inde, n. 3580, quod `oleum' sit bonum caeleste, n. 9780, 10,261, quod `argentum' sit verum, et `aurum' bonum in genere, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9881, quod `vitis' sit Ecclesia spiritualis interna, n. 1069, 6376, 9277, et quod `ficus' sit bonum externum illius Ecclesiae, n. 217, 4231, 5113, {17}quod `suffimenta adolere' sit cultus, n. 10,177, 10,298, et quod `inauris' sit insigne repraesentativum oboedientiae, n. 4551, {18}inde `induere illam' (d)est oboedire. [6] Cum haec loco illorum, seu una cum illis {19}intelliguntur,tunc apparet quale Verbum est cum spiritualiter {20}percipitur, ita quale est quoad suum spiritum; in hoc sensu tenentur omnes illi a Domino qui legunt Verbum, sed non recipitur ab aliis quam apud quos interiora aperta sunt, et quia recipitur in cognitionibus, ideo secundum intellectuale eorum, quantum et qualiter hoc per cognitiones quae apud illos illustrari potest; {21}praeterea in communi afficiuntur sancto inde. @1 extractio$ @2 i ita quae favent illis,$ @3 absque$ @4 esset uxor Jehovae, quod removeret scortationes a faciebus suis, ne forte$ @5 i non$ @6 dabant$ @7 i et$ @8 quodque$ @9 After interno$ @10 significatur IT$ @11 aquam$ @12 i per$ @13 succedunt altered to succederent$ @14 nuda quod sit deprivatio$ @15 desertum quod sit fit$ @16 hominis$ @17 suffimenta quod sint$ @18 ita induere inaurem$ @19 After illorum,$ @20 intelligitur$ @21 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church