Arcana Coelestia (Elliott) n. 10401

Previous Number Next Number See English 

10401. `Et dixit ad illos Aharon': quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, absque interno, constat ex repraesentatione `Aharonis' hic, quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, absque interno, de qua supra n. 10,397. Quod apud gentem Israeliticam et Judaicam non fuerit Ecclesia sed solum repraesentativum Ecclesiae, {1}ita externum absque interno {2}, constat manifeste ab Aharone, qui tametsi talis, usque factus est sacerdos maximus, cui sanctissima Ecclesiae commissa {3}erant, et qui inde sanctus prae reliquis {4}habitus fuit; de illo enim dicitur quod fecerit vitulum aureum, aedificaverit pro eo altare, {5} proclamaverit {6}festum jehovae {7}pro eo, {5} quod adduxerit super populum id peccatum, quodque {8}illum dissolutum fecerit, vers. 2, 4, 5, 21, 25, 35; et alibi, Quod Jehovah contra Aharonem ira motus sit valde ad perdendum eum, et quod Moscheh oraverit pro illo, Deut. ix 20;

quae involvunt quod Aharon similis populo fuerit, qui corde idololatricus, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882; sed quia externum Ecclesiae solum apud illam gentem erat absque interno, et per id usque communicatio cum caelo fuit, ideo perinde fuit qualis homo ibi esset, modo, cum in externis erat, ageret secundum statuta, et illa coleret; quod (x)repraesentativa (m)non spectaverint personam sed rem quae repraesentabatur, videatur n. 665, 1097 fin., 3670, 4208, 4281, 4288, 4444, 8588.(n) @1 seu quod idem,$ @2 i ejus$ @3 sunt$ @4 d habitus i dictus$ @5 i et$ @6 Here S first wrote in A festum Jehovae then altered to festum jehovae; elsewhere in this chapter festum jehovae again appears, But festum Jehovae in n. 2180, 8882, 9806.$ @7 Before festum$ @8 populum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church