Arcana Coelestia (Elliott) n. 10395

Previous Number Next Number See English 

10395. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-6. Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte; et congregatus est populus ad Aharonem, et dicebant ad illum, Surge, fac nobis deos, qui eant ante nos, quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi. Et dixit ad illos Aharon, Avellite inaures auri quae in auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum, et adferte ad me. Et avulserunt omnis populus inaures auri quae in auribus eorum, et attulerunt ad Aharonem. Et accepit e manu eorum, et formavit illud caelo, et fecit illud vitulum fusilis; et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti. Et videbat Aharon, et aedificabat altare coram eo, et proclamabat Aharon, et dicebat, Festum jehovae cras. Et surgebant mane postridie, et offerebant holocausta, et adducebant pacifica, et sedebat populus ad edendum et bibendum, et surgebant ad ludendum. `Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte' significat gentem Israeliticam cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo: `et congregatus est populus ad Aharonem' significat quod se contulerit ad externa Verbi, Ecclesiae, et cultus separata ab interno: `et dicebant ad illum' significat exhortationem: `Surge, fac nobis deos, qui eant ante nos' significat falsa doctrinae ac cultus, ita idololatrica: `quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi' significat quod prorsus ignotum sit quid Divinum Verum in Verbo aliud, quod elevat hominem ab externo in internum [, et facit Ecclesiam]: `et dixit ad illos Aharon' significat externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, absque interno: `Avellite inaures auri ex auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum' significat extractionem talium ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus externis ac principiis inde: `et adferte mihi' significat collationem in unum: `et avulserunt omnis populus inaures auri quae in auribus illorum, et attulerunt ad Aharonem' significat effectum: `et accepit e manu eorum' significat faventia proprio eorum: `et formavit illud caelo' significat ex propria intelligentia: `et fecit illud vitulum fusilis' significat secundum jucundum amorum illius gentis: `et dixerunt, Hi dii tui, Israel' significat quod colendum supra omnia: `qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti' significat quae duxerunt: `et videbat Aharon' significat approbationem: `et aedificabat altare coram eo' significat cultum: `et proclamabat Aharon, et dicebat, Festum jehovae cras' significat quod hoc sit ipsum Ecclesiae quod celebrandum, ac ipsum Divinum quod adorandum perpetuo: `et surgebant mane postridie' significat excitationem ab amoribus suis: `et offerebant holocausta, et adducebant pacifica' significat cultum suorum amorum, ita jucundorum eorum et inde falsorum: `et sedebat populus ad edendum et bibendum' significat appropriationem eorum: `et surgebant ad ludendum' significat festivitatem interiorum suorum inde, et consensum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church