10394. Porro describitur in sensu interno quod tametsi Ecclesia apud illos non posset institui, usque essent apud illos repraesentativa quae ultima Ecclesiae, ob finem ut conscriberetur Verbum, quod in ultima illa desineret; haec significantur per quod Jehovah exoratus esset a Moscheh.