10382. Postea locutus sum cum spiritibus illis ad distantiam, et quaesivi quid fit cum illis qui apud eos mali sunt; dicebant quod in tellure {1}illorum non liceat improbum esse, at si quis male cogitat et male facit, quod increpetur a spiritu quodam, qui ei denuntiat mortem, si in illis persistit; et quoque si persistit quod moriatur per deliquium; et quod hoc modo homines illius telluris conserventur a contagiis malorum. Quidam talis spiritus ad me missus est, mecum loquens sicut cum illis; ac insuper inducebat regioni abdominis aliquid doloris, dicens quod sic faciat illis qui male cogitant et male faciunt, et quibus denuntiat mortem. Sed hic spiritus erat spiritus increpator; adstitit ad occipitium, et inde mecum loquebatur undulatorie. @1 eorum T$