Arcana Coelestia (Elliott) n. 10381

Previous Number Next Number See English 

10381. Quidam spiritus ex illis venit ad me, qui apperceptus supra caput juxta fontem pulsatilem, qui fontanella vocatur, inde loquebatur mecum is dextre potuit explorare singula cogitationis meae, et illa continenter tenere in ordine, ac manifestare mihi; sed deprompsit solum talia quae posset reprehendere; causa erat quia spiritus ex nostra tellure circum me erant, ad quos, quia de corporeis cogitant, non libenter accedere volebat; cum me reprehenderet, dicere dabatur quod mea non sint quae reprehendit sed spirituum qui circum me, quoniam quae cogito, non ex me cogito sed ex illis per influxum; ad haec miratus, sed usque percipiebat quod ita esset; addere dabatur quod non angelicum sit inquirere mala apud hominem, nisi simul bona; quibus auditis discessit, percipiens quod ex indignatione, de qua supra, id fecerit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church