Arcana Coelestia (Elliott) n. 10360

Previous Number Next Number See English 

10360. `Et custodietis sabbatum': quod significet quod Divinum Humanum Domini colendum, constat ex significatione `custodire' cum dicitur de Divino, quod sit colere, et ex significatione `sabbati' quod in supremo sensu sit unio Divini, quod Pater vocatur, {1}ac Divini Humani, quod Filius, ita Divinum Humanum in Quo illa unio. Quod per `sabbatum' significetur unio illa, est quia per sex dies laboris qui praecedunt septimum, significatur omnis status pugnae, nam labor in spirituali sensu non est labor qualis in mundo sed qualis est illis qui in Ecclesia antequam intrant Ecclesiam (c)ac fiunt Ecclesia, qui labor est pugna contra mala et falsa mali; similis labor in spirituali sensu fuit Domino cum in mundo fuit, pugnavit enim tunc {2}contra inferna, ac illa ut et caelos {3} in ordinem redegit; et simul tunc glorificavit Humanum Suum, hoc est, univit ipsi Divino quod {4}Ipsi (c)ex conceptione fuit, videatur n. 9715, 9809. [2] Tempus ac status cum Dominus in pugnis fuit, significatur per sex dies laboris, at status cum unio facta est, significatur per diem septimum, qui {5}dicitur sabbatum a quiete, quia tunc quies Domino; inde per `sabbatum' etiam significatur conjunctio Domini cum caelo, cum Ecclesia, {6} cum angelo caeli, et cum homine Ecclesiae {7}; causa est quia omnes qui in caelum venturi sunt, primum in pugnis {8}erunt contra mala et falsa mali, et cum haec separata sunt, intrant caelum, et conjunguntur Domino, et tunc illis quies; similiter homines in mundo; quod hi in pugnis erunt, seu quod tentationes subituri, antequam fiunt Ecclesiam, hoc est, antequam in illis bonum et verum, quae faciunt Ecclesiam, implantata sunt, {9}notum est, ita antequam conjuncti {10}sunt Domino, consequenter antequam illis quies; inde patet unde est quod status pugnae {11} significetur per sex dies laboris, {12}ac quies ut et conjunctio per diem septimum seu sabbatum. [3] Quod etiam conjunctio boni et veri per sabbatum significetur, est quia cum homo in pugnis est, tunc in veris est, at cum vera conjuncta sunt bono, ita cum homo in bono est, tunc ei quies; similiter ac Dominus cum in mundo fuit et pugnavit cum infernis, tunc quoad Humanum Suum fuit Divinum Verum, {13}at cum univit Humanum Suum ipsi Divino, tunc factus est etiam quoad Humanum Suum Divinum Bonum, seu Jehovah. [4] Quod sex dies qui praecedunt sabbatum sint pugnae quae praecedunt et praeparant ad conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri, videatur n. 8510, 8888, 9431; de priore statu {14}, quando homo in veris est, et tunc in pugnis contra mala et falsa mali, qui status significatur per sex dies (x)laboris, et de posteriore statu, quando in bono est et ducitur a Domino, qui significatur per `sabbatum,' videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 9139, 9224, 9227, 9230, 9274, (a)9832, quod Dominus cum in mundo fuit, fecerit Humanum Suum primum Divinum Verum et dein Divinum Bonum, in locis citatis n. 9199 fin., 9315 fin., et quod hoc per pugnas tentationum, in locis citatis n. 9528 fin. [5] Qui itaque scit quod per `sabbatum' in supremo sensu intelligatur unio ipsius Divini in Divino Humano Domini, is scire potest quid significant quae in Verbo toties de sabbato dicuntur, {15}ita quae apud Esaiam, Si {16}averteris a sabbato pedem tuum, {17}ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, sed vocaveris sabbatum delicias Sancto Jehovae honorabiles, atque honoraveris illud, ut non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, aut loquaris verbum, tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi patris tui, lviii 13, 14;

qui sensum internum Verbi novit, manifeste videre potest quod ibi per `sabbatum' significetur status conjunctionis hominis cum Domino: ita status cum ducitur homo a Domino et non a semet, qui status {18} est quando in bono est; duci enim a Domino et non a semet est `avertere a sabbato pedem, non facere voluntates suas, non facere vias suas: non invenire desiderium suum, et non loqui verbum'; quod tunc in illo Ecclesia sit, et caelum, significatur per quod evehetur in excelsa terrae, et cibabitur hereditate Jacobi: et quod sabbatum sit Divinum Humanum in Quo unio, significatur per quod sabbatum dicatur dies [6] sanctitatis, ac deliciae Sancto Jehovae: et apud Jeremiam, Si sanctificetis diem sabbati, intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et in equis, xvii 24, 25;

qui non scit sensum internum Verbi, opinaturus est quod haec secundum sensum litterae intelligenda sint, quod nempe si sanctificaverint sabbatum intraturi sint reges et principes per portas urbis Hierosolymae, ac equitaturi in curru et in equis; sed is sensus non est, verum quod qui Divinum Humanum Domini sancte colunt, in Divinis Veris caeli et Ecclesiae erunt, per `Hierosolymam{19}' enim intelligitur Ecclesia, per `reges et principes' Divina Vera ejus, per `thronum Davidis' caelum ubi Dominus, per `currum' doctrina boni et veri, et per `equos' intellectuale illustratum; quod `Hierosolyma' sit Ecclesia, videatur n. 2117, 3654, quod `reges' sint Divina Vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, quod `principes' sint primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, quod `David' sit Dominus, n. 1888, 9954, quod `thronus' sit caelum, n. 5313, quod `currus' sit doctrina boni et veri, n. 5321, 8215, et quod `equi' sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6534. [7] Quia per `sabbatum' significabatur Dominus quoad Divinum Humanum, in Quo unio, ideo mandatum erat, ut panes facierum ordinarentur super mensa {20}quovis sabbato, Lev. xxiv 8; quod Dominus quoad Divinum Humanum per `panem' intelligatur, notum est in Ecclesia. Ideo etiam Dominus cum in mundo fuit, Se vocat Dominum sabbati, Matth. xii 7, 8; Marc. ii 27, 28; Luc. vi 1-5. [8] Ac ideo (t)Dominus cum in mundo {21}fuit ac univit Humanum Suum ipsi Divino, sabbatum quoad cultum repraesentativum, seu quoad cultum ejus qualis erat apud populum Israeliticum, abrogavit; (c)ac diem sabbati {22}fecit diem instructionis in doctrina fidei et amoris; tale {23}involvit hoc apud Johannem, Jesus sanans quendam die sabbati, dixit ei, Tolle lectum tuum, et ambula; et sustulit lectum, et ambulabat. Judaei dicebant quod non liceret portare lectum die sabbati, ac quaerebant Dominum interficere, quia solvebat sabbatum, v 8-11, 18;

per `sanationem aegroti' significatur purificatio hominis a malis et falsis mali, per `lectum' significatur doctrina, et per `ambulare' vita; quod 9 omnes sanationes morborum quae a Domino, involvant purificationes a malis et falsis {24}, seu restitutiones vitae spiritualis, videatur n. 8364 fin., 9031 fin., 9086, quod `ambulare' sit vita, n. 519, (x)1794, 8417, 8420, quod `lectus' sit doctrina, constat ex locis in Verbo ubi lectus nominatur, et quoque a repraesentativis in altera vita; ibi cum (t)apparet lectus et jacens in illo, significatur doctrina in qua ille est; inde lecti apparent ibi ornatissimi illis qui in veris ex bono sunt; sed quod talia significentur per illa Domini verba, nemo scire potest nisi per sensum internum, {25} Dominus enim per correspondentias, {26}ita per significativa locutus est, quia ex Divino. @1 ac Divini Humani altered to cum Divino Humano$ @2 cum infernis$ @3 i per pugnas$ @4 in Ipso$ @5 dictus est$ @6 i et$ @7 i in particulari$ @8 After mali$ @9 After quies$ @10 sint$ @11 i et illorum$ @12 et septimus dies seu sabbathum conjunctionem, quia tunc quies$ @13 ac IT$ @14 i hominis$ @15 ut$ @16 avertes$ @17 et I$ @18 i ei$ @19 i urbem$ @20 quolibet$ @21 venit$ @22 factus est dies$ @23 involvunt haec$ @24 i mali$ @25 i illa$ @26 et inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church