Arcana Coelestia (Elliott) n. 10359

Previous Number Next Number See English 

10359. `Ad sciendum quod Ego Jehovah sanctificans vos': quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, quod spectant omnia caeli et Ecclesiae ut unicum a Quo, constat (c)a significatione `sancti' quod sit Divinum in caelo et in Ecclesia, nam hoc solum sanctum est; (c)ac Divinum {1}in caelo et Ecclesia procedit ex Divino Humano Domini, ita est Divinum Humanum Domini quod solum sanctum, proinde quod sanctificat; inde patet quod id sit quod spectant omnia caeli et Ecclesiae ut unicum a Quo; caelum enim {2}est caelum non a proprio angelorum sed a Divino Domini apud {3}illos; similiter Ecclesia apud homines; (m)dicitur, `Ego Jehovah sanctificans vos,'(n) {4}et per `Jehovam' intelligitur Dominus. Sed quia de {5}illis saepius actum est prius, videantur quae de illis {6}ibi dicta et ostensa sunt, ut quod Dominus solus sanctus, et quod omne sanctum procedat ab Ipso, n. 9229, 9680, 9820, quod sanctificatio sit receptio Divini Domini, n. 9820, 10,128, 10,276, quod angeli non aliud Divinum agnoscant quam Divinum Humanum Domini, n. (x)9276, 10,159, ita quod Dominus quoad Divinum Humanum sit caelum et Ecclesia, quia habitat in Suo ibi et non in proprio {7}aliorum, n. 10,125, 10,151, 10,157, et quod Jehovah in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373. @1 quod in coelo et in Ecclesia, hoc$ @2 d est coelum i dicitur coelum$ @3 angelos$ @4 quod Jehovah in Verbo sit Dominus, videatur in locis citatis, n. 9373$ @5 his$ @6 prius$ @7 illorum qui ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church