10255. `Dimidium ejus quinquaginta et ducenta': quod significet quantum correspondens, constat ex significatione numeri `dimidii prioris' quod {1}sit aliquid, et quantum satis, seu quantum ad usus, ita quoque quantum correspondens; inde est quod `quinquaginta et ducenta' quia sunt dimidium prioris, nempe dimidium numeri quingenta, sint quantum correspondens. {2}Quomodo cum hoc se habet, constare potest ab exemplis; sit numerus decem pro exemplo: cum hic numerus significat omnes, tunc dimidium ejus seu quinque significant aliquos, cum decem significant plenum, tunc quinque significant quantum satis, cum autem decem significant multum, quinque significant aliquid, et sic porro; similiter se habet cum reliquis numeris cum dimidiantur; quod `quinque' significent aliquos, tum aliquid, ut et quantum satis, et quantum ad usus, videatur n. 4638, 5708, 5956, 9102, 9689, ita cum varietate respective ad numerum decem, cum hic significat omnes, {3}plenum, aut multum; {4}similia significant quinquaginta respective ad centum, {5}et similia quinquaginta ducenta respective ad quingenta; sive numerus major sit sive minor, nihil interest, quoniam numeri majores simile significant cum minoribus (c)a quibus sunt, videatur n. 5335, 5708, 7973; et quod numeri {6}in Verbo significent res, in locis citatis n. 9488, 10,127. Ex his constare potest quod hic numerus, qui est dimidius prioris, non significet dimidium perceptionis veri interioris respective ad perceptionem veri exterioris, sed quantum correspondens; nam res in {7}caelis non mensurantur et numerantur sicut res in terris, quoniam in caelis non sunt spatia nec tempora, sed loco illorum status, qui percipiuntur quoad quale et quantum, absque respectu ad aliquam numerationem; numeratio enim et mensuratio involvunt talia quae spatii et quae temporis sunt, ita quae propria naturae in ultimis. @1 sint$ @2 Hoc constare potest a numeris minoribus, nam numeri majores et minores similem rationem habent, cum numeris minoribus ita se habet, ut pro exemplo cum decem; cum hic numerus significat omnes, tunc dimidium ejus seu quinque significant aliquos, cum decem significant multum tunc quinque significant aliquid, et cum decem significant plenum tunc quinque significant quantum satis, seu quantum ad usus. [Numeri sequentes in una serie, respectum habent ad praecedentem also written in m of this .]$ @3 multum, aut plenum$ @4 simile significat$ @5 ita simile$ @6 After res$ @7 Regno coelesti$