Arcana Coelestia (Elliott) n. 10253

Previous Number Next Number See English 

10253. `Quingenta': quod significet plenum, constat ex significatione numeri `quingenta' quod sint plenum; quod `quingenta' sint plenum, est quia is numerus componitur ex quinque et decem in se bis multiplicatis, {1}seu ex quinquies centum; et per `quinque' significatur multum, similiter per `decem,' et per `centum,' inde per `quingenta' significatur plenum; quod `quinque' sint multum, videatur n. 5708, 5956, 9102, pariter `decem,' n. 3107, 4638, tum quoque `centum,' n. 4400, 6582, 6594; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur [2] in locis citatis n. 9488, et quod numeri compositi significent simile cum simplicibus, ex quibus per multiplicationem {2}existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973. Quod numeri significent res, constat manifeste apud Ezechielem ubi domus Dei, cum omnibus ibi intus et extra, et quoque nova terra, {3}mensurantur, et describuntur per numeros mensurae, xl-xlviii; {4}et per novam terram ibi intelligitur Ecclesia, (c)ac per domum Dei sanctum ejus; similiter apud Johannem in Apocalypsi, ubi etiam nova Hierosolyma {5} describitur per numeros mensurae, per quam etiam intelligitur nova Ecclesia; nisi numeri significavissent res, omnes illae mensurationes fuissent inanes. Quod `quingenta' significent totum {6}ab uno fine ad alterum, ita plenum, constat ibi apud Ezechielem, [3] Mensus est extra domum, seu templum, ad plagam orientis quingentos calamos circumcirca, ad plagam septentrionis quingentos calamos circumcirca, ad plagam meridiei quingentos calamos, et ad plagam maris quingentos calamos: murus ejus circumcirca, longitudo quingenti calami, et latitudo quingenti calami, ad distinguendum inter sanctum et profanum, xlii 15-20;

ex quibus patet quod `quingenta' sint totum in complexu, seu omne sanctum {7}ab uno fine ad alterum, ita plenum, nam dicitur quod murus qui erat illa longitudine et latitudine in quadrato, distingueret inter sanctum et profanum. [4] Quod `quingenta' {8} significent multum, (c)et decima ejus pars, seu quinquaginta, respective aliquid, constat ex Domini Verbis ad Simonem apud Lucam, Jesus dixit, Duo debitores erant cuidam creditori, unus debebat denarios quingentos, alter vero quinquaginta; cum illi non haberent ut redderent, ambobus condonavit; uter eorum magis {9}illum diligit? respondit Simon, Is cui plus condonavit; dixit Jesus, Sic remissa sunt mulieri peccata multa, quia amavit multum; cui vero parum remittitur, parum amat, vii 41-fin.;

quod Dominus illos numeros adhibuerit, erat quia significabant multum et aliquid, locutus enim est ex Divino, ita per significativa secundum correspondentias; {10}similiter ubivis alibi, {11}ut cum de (x)virginibus, quas dixit decem, et quod earum quinque essent prudentes et quinque stultae; decem dixit, quia per illum numerum significantur omnes, nempe qui ab Ecclesia; et quinque, quia per (x)hunc numerum significatur aliqua pars: videatur n. 4637, 4638. @1 d seu i hoc est,$ @2 d existunt i sunt$ @3 mensuratur et sic describitur$ @4 nam$ @5 i etiam$ @6 a primo fine ad ultimum$ @7 a principio ad finem$ @8 i quoque$ @9 ipsum$ @10 similiter ubivis alibi altered to ut ubivis in Verbo$ @11 ut quoque ubi de decem virginibus, quarum quinque prudentes et quinque stultae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church