Arcana Coelestia (Elliott) n. 10249

Previous Number Next Number See English 

10249. `Illi et semini illius, generationibus illorum': quod significet omnes qui recipiunt illa quae procedunt a Domino, ita qui regenerantur ab Ipso, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, (x)9946; ex significatione `seminis' quod sint qui nascuntur a Domino, ita qui regenerantur, nam qui regenerantur dicuntur nati a Deo, et quoque filii; in sensu autem {1}abstracto a personis per `semen Aharonis' significantur illa quae procedunt a Domino, ita ex quibus regeneratur homo, quae sunt bona amoris et vera fidei; et ex significatione `generationum' quod sint bona et vera, quae procedunt ex illis ut a suis parentibus, ac eorum derivationes; nam per `generationes' in Verbo in sensu interno intelliguntur generationes spirituales, quae sunt amoris et fidei, videantur citata n. (x)10,204. [2] Quoniam Dominus intelligitur per Aharonem in sensu repraesentativo, ideo per `semen Aharonis' in specie intelliguntur qui in regno caelesti Domini sunt, ac per `generationes' qui in regno spirituali Ipsius, nascuntur enim et procedunt ita bona et vera amoris et fidei in caelis a Domino. Quod per `semen,' `natos,' et `generationes,' intelligantur illi qui in amore et fide in Dominum sunt, ac in sensu abstracto bona amoris et vera fidei, constat a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre: apud Esaiam, Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te, xliii 5;

{2}dicuntur haec de Jacobo et Israele, per quos in sensu interno intelligitur Ecclesia externa et interna, cujus semen est verum fidei et bonum charitatis: apud eundem, [3] Effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos, xliv 3:

`super semen et super natos' est super illos qui ab Ecclesia, ita super illa quae sunt Ecclesiae, quae sunt bona et vera, seu {3}charitas et fides, nam haec faciunt Ecclesiam apud hominem: apud eundem, In Jehovah gloriabuntur omne semen Israelis, xlv 25;

similiter: apud eundem, Si posuerit reatum animam suam, videbit semen, liii 10 [, 11];

ibi de Domino, Cujus semen dicuntur qui nati ab Ipso, ita qui regenerati: apud eundem, Ad dextram et ad sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, liv 3;

similiter: apud Jeremiam, [4] Ecce dies venientes quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, xxxi 27;

haec non intelligentur nisi sciatur quid significat `domus Israelis et domus Jehudae,' tum quid `semen hominis et semen bestiae'; qui non ultra sensum litterae cogitant credituri sunt quod sensus sit quod multiplicarentur in Israele et in Jehudah homo et bestia, sed hic sensus nihil sancti Ecclesiae involvit; verum per `domum Israelis' intelligitur ibi Ecclesia spiritualis, et per `domum Jehudae' Ecclesia caelestis; `semen hominis' est bonum internum illarum Ecclesiarum, et `semen bestiae' est bonum externum illarum; quod `bestia' sit {4}affectio boni, videatur in locis citatis n. 9280, et quod cum dicitur `homo et bestia,' sit internum et externum, n. 7523 apud Jeremiam, [5] Sicut non numerabitur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis, xxxiii 22:

et apud Davidem, Pepigi foedus electo Meo, juravi Davidi, in saeculum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum, Ps. lxxxix 4, 5 [A.V. 3, 4];

per `semen Davidis' {5} non intelligitur posteritas ex Davide ut patre, non haec non tantum multiplicata fuit, nec tanti ut multiplicaretur, sicut exercitus caelorum et sicut arena maris, sed per `Davidem' ibi, ut e alibi, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, {6}ita per `semen {7}ipsius' illi qui a Domino regenerati seu nati sunt,et in sensu abstracto illa quae a Domino apud illos sunt, quae sunt vera fidei et bona charitatis; 6 quod `David' sit Dominus, videatur n. 1888, 9954 apud Davidem, Semen quod serviet Jehovae, numerabitur Domino, in generationem, Ps. xxii 31 [A.V. 30]:

{8}apud Esaiam, Notum fiet in gentibus semen eorum, et nati eorum in medio populorum, lxi 9;

`semen' pro illis qui regenerati, ita pro illis qui ab Ecclesia in quibus Ecclesia, ita in sensu abstracto a personis illa quae faciunt regeneratum, aut quae faciunt Ecclesiam apud hominem, quae sunt fides et charitas a Domino: et apud Johannem, [7] Iratus draco contra mulierem, et abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei et habent testimonium Jesu Christi, Apoc. xii 17;

per `draconem' intelliguntur qui (t)conaturi destruere Ecclesiam Domini posthac instaurandam, per `mulierem' intelligitur Ecclesia illa, et per illos qui `seminis ejus' sunt, intelliguntur qui in amore et fide in Dominum a Domino sunt. `Semen' autem in opposito sensu significat illos qui contra {9} illa quae Ecclesiae sunt, ita qui in malo et inde falsis, inque sensu abstracto mala et falsa, ut apud Esaiam, Vae genti peccatrici, semini malorum! i 4:

apud eundem, Filii praestigiatricis, semen adulteri, nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii? lvii 3, 4:

et apud eundem, Non nominabitur in aeternum semen maleficorum, xiv 20. @1 After personis$ @2 ibi$ @3 fides et charitas$ @4 bonum$ @5 i ibi$ @6 inde$ @7 ejus$ @8 i et$ @9 i Ecclesiam et$

10249a. {1} Vers. 22-33. Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, Et tu accipe tibi aromata praecipua, myrrham optimam quingenta, et cinnamomum aromaticum dimidium ejus quinquaginta et ducenta, et calamum aromaticum quinquaginta et ducenta, et casiam quingenta, in siclo sanctitatis; et oleum olivae hinem. Et facies illud oleum unctionis sanctitatis, unguentum unguenti, opus unguentarii, oleum unctionis sanctitatis erit. Et unges illo tentorium conventus, et arcam testimonii. Et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffitus. Et altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus. Et sanctificabis illa, et erunt sanctum sanctorum; omnis tangens illa sanctificabitur. Et Aharonem et filios ejus unges, et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi. Et ad filios Israelis loqueris, dicendo, Oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi in generationes vestras. Super carnem hominis non fundetur; et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum hoc, sanctum erit vobis. Vir qui fecerit unguentum sicut illud, et qui dederit ex illo super alienum, et exscindetur e populis suis. {2}`Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo' significat aliud perceptivum ex illustratione per Verbum a Domino: `et tu accipe tibi aromata praecipua' significat ex Verbo vera cum bonis, quae grate percipiuntur: `myrrham optimam' significat perceptionem veri sensualis: `quingenta' significat plenum: `et cinnamomum aromaticum' significat perceptionem et affectionem veri naturalis: `dimidium ejus quinquaginta et ducenta' significat quantum correspondens: `et calamum aromaticum' significat perceptionem et affectionem veri interioris: `quinquaginta et ducenta' significat quantum et quale correspondens: `et casiam' significat verum adhuc interius ex bono: `quingenta' significat plenum: `in siclo sanctitatis' significat aestimationem veri et boni: `et oleum olivae' significat Divinum Bonum caeleste Domini: `hinem' significat conjunctionis quantum: `et facies illud oleum unctionis' significat repraesentativum Divini Boni Divini Amoris Domini: `unguentum unguenti' significat in omnibus et singulis Humani Ipsius: `opus unguentarii' significat ex influxu et operatione ipsius Divini quod in Domino a conceptione: `oleum unctionis sanctitatis erit' significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum: `et unges illo tentorium conventus' significat ad (x)repraesentandum Divinum Domini in caelis: `et arcam testimonii' significat in bono caelesti quod intimi caeli: `et mensam et omnia vasa ejus' significat in bono spirituali ex caelesti, quod secundi caeli, et in bonis et veris ministrantibus: `et candelabrum et vasa ejus' significat in vero spirituali, quod secundi caeli, ac in veris ministrantibus: `et altare suffitus' significat in omnibus cultus ex illis bonis et veris: `et altare holocausti' significat ad repraesentandum Divinum Humanum Domini, ac Ipsius cultum in genere: `et omnia vasa ejus' significat Divina Bona ac Divina Vera: `et labrum et basin ejus' significat omnia quae sunt purificationis a malis et falsis, ac regenerationis a Domino: `et sanctificabis ea, et erunt sancta sanctorum' significat sic influxum et praesentiam Domini in cultu Ecclesiae repraesentativae: `omnis tangens illa sanctificabitur' significat communicativum cum omnibus qui recipiunt amore et fide: `et Aharonem et filios ejus unges' significat inaugurationem ad repraesentandum Dominum in utroque regno: `et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi' significat ad repraesentandum Dominum quoad omne opus salvationis: `et ad filios Israelis loqueris, dicendo' significat instructionem illis qui ab Ecclesia: `oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi' significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum: `in generationes vestras' significat in omnibus Ecclesiae: `super carnem hominis non fundetur' significat non communicativum cum proprio hominis: `et in qualitate ejus non facietis sicut illud' significat non imitationem ex studio hominis: `sanctum hoc, sanctum erit vobis' significat quia Divinum Domini: `vir qui fecerit unguentum sicut illud' significat imitationem Divinorum ex arte: et qui dederit ex illo super alienum' significat conjunctionem cum illis qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis sunt et [in] falsis mali: `et exscindetur e populis suis' significat separationem et mortem spiritualem. @1 10,249 A, 10,250 IT$ @2 See p. ix preliminary note 2. 22. Et loquutus est Jehovah ad Moschen, dicendo, significat aliud perceptivum ex illustratione per Verbum a Domino. 23. Et tu accipe tibi aromata praecipua, significat ex Verbo vera cum bonis, quae grate percipiuntur: myrrham optimam, significat perceptionem veri naturalis: quingenta, significat plenum: et cinnamomum aromaticum, significat affectionem illius veri: dimidium ejus, quinquaginta et ducenta, significat quale et quantum correspondens: et calamum aromaticum, significat perceptionem veri spiritualis: quinquaginta et ducenta, significat quantum et quale concordans. 24. Et casiam, significat affectionem illius veri: quingenta, significat plenum: in siclo sanctitatis, significat quoad aestimationem sancti: et oleum olivae, significat bonum et verum coeleste: hinem, significat conjunctionis quantum. [vide Chomer, omer, epha, hin in 4 partes, etiam ut ephah in decem written in m. Epha distinguebatur in decem partes dictae [dictus intended] omeres, Ex. xvi 36 written at end of this v.] 25. Et facies illud oleum unctionis sanctitatis, significat repraesentativum Divini Boni Divini amoris Domini in coelis: unguentum unguenti, significat ad inducendum repraesentativum ibi et in Ecclesia: opus unguentarii, significat secundum ordinem influxus a Divino: oleum unctionis sanctitatis erit, significat repraesentativum Domini quoad Divinum Humanum. 26. Et unges illo tentorium conventus, significat ad repraesentandum Divinum in coelis: et arcam testimonii significat Divinum coeleste ibi. 27. Et mensam, et omnia vasa ejus, significat Divinum bonum spirituale inde, ac vera ei ministrantia: et candelabrum et vasa ejus, significat Divinum Verum spirituale inde, ac vera ministrantia: et altare suffitus, significat omnia quae sunt cultus inde. 28. Et altare holocausti, significat repraesentandum Divinum Humanum Domini: et omnia vasa ejus, significat quoad bonum et verum: et labrum, et basin ejus, significat omnia quae sunt purificationis a malis et falsis ac regenerationis a Domino. 29. Et sanctificabis illa, et erunt sancta sanctorum, significat sic influxum et praesentiam Domini in Ecclesia repraesentativa: omnis tangens illa, sanctificabitur, significat communicativum cum omnibus qui recipiunt ex amore et fide. 30. Et Aharonem et filios ejus unges, significat inaugurationem ad repraesentandum Dominum in utroque Regno: et sanctificabis eos ad fungendum sacerdotio Mihi, significat ad repraesentandum omne opus salvationis. 31. Et ad filios Israelis loqueris, dicendo, significat instructionem illis qui ab Ecclesia: oleum unctionis sanctitatis erit hoc Mihi, significat repraesentativum Divini Boni Divini Amoris Domini: in generationes vestras, significat in omnibus Ecclesiae. 32. Super carnem hominis non fundetur, significat non communicativum cum proprio hominis: et in qualitate ejus non facietis sicut illud, significat non imitationem ex studio hominis: sanctum hoc, significat quia ex Solo Divino: sanctum erit vobis, significat quod inde omne cultus Divini. 33. Vir qui fecerit unguentum sicut illud, significat imitationem ex studio hominis ad induendum repraesentativum in Ecclesia: et qui dederit ex illo super alienum, significat communicativum cum illis qui non agnoscunt Dominum: et exscindetur e populis suis, significat separationem et mortem spiritualem.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church