Arcana Coelestia (Elliott) n. 10248

Previous Number Next Number See English 

10248. `Et erit illis statutum saeculi': quod significet legem ordinis aeternam, constat ex significatione `statuti' quod sit lex ordinis, de qua n. 7884, 7995, 8357, et ex significatione `saeculi' quod sit aeternum; quod `saeculum' sit aeternum, est quia per saeculum intelligitur duratio usque ad finem, et per illam durationem in sensu interno significatur aeternum; etiam vox illa qua exprimitur saeculum, in lingua originali significat aeternitatem. {1}(s)Quod saeculum sit aeternum, est quia `saeculum' in Verbo significat, cum dicitur de Ecclesia, durationem ejus usque ad finem; inde cum dicitur de caelo, ubi non finis {2}, et cum de Domino, significat aeternum; praedicatur in genere de omni Ecclesia, in specie autem de Ecclesia caelesti; porro etiam `saeculum' significat mundum, ac vitam ibi, ut et vitam post illam in aeternum. [2] Quod PRIMUM attinet, quod nempe saeculum cum dicitur de Ecclesia, significet durationem ejus usque ad finem, constat ex sequentibus his locis: apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, xxiv 3;

per `consummationem saeculi' significatur ultimum tempus Ecclesiae, ita finis ejus, cum amplius nulla fides quia nulla charitas; quod hoc sit consummatio saeculi, proinde quod saeculum sit duratio Ecclesiae usque ad finem, constare potest ex omnibus illis quae a Domino in illo capite dicta sunt, quae videantur explicata ante capita Geneseos xxvi-xl; simile per `saeculum' et ejus `consummationem' significatur alibi apud eundem, Messis est consummatio saeculi, xiii 39, 40, 49: tum, Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, xxviii 20;

per `saeculum' etiam ibi {3}intelligitur duratio Ecclesiae a principio ad 3 finem: apud Ezechielem, Habitabunt super terra, illi et filii eorum, et filii filiorum illorum usque in saeculum: David princeps illis in saeculum. Erit sanctuarium Meum in medio eorum in saeculum, (x)xxxvii 25, 28;

dicuntur haec de Israele, per quem in sensu interno intelligitur Ecclesia spiritualis; per `terram super qua habitabunt' etiam significatur Ecclesia, per `sanctuarium' omne Ecclesiae, et per `Davidem' Dominus: inde patet quod per `in saeculum' {3}significetur usque ad finem; quod `Israel' in Verbo sit Ecclesia spiritualis, videatur in locis citatis n. 9340; quod `terra' sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325, quod `sanctuarium' sit omne Ecclesiae, et quod praedicetur de bono et vero Ecclesiae spiritualis, n. 8330, 9479, et quod `David' sit Dominus, n. 1888, 9954: [4] apud Davidem, Antequam montes nati sunt, et formata est terra, et orbis, a saeculo usque in saeculum, Tu Deus, Ps. (x)xc 2;

per `montes natos, et per `terram formatam,' ac per `orbem,' non intelligitur creatio mundi sed instauratio Ecclesiae, nam `montes' in Verbo significant amorem caelestem, {4} ita Ecclesiam in qua ille amor; `terra' quoque et `orbis' significant Ecclesiam, inde a saeculo ad saeculum significat ab Ecclesiarum instauratione ad fines earum; succedunt enim Ecclesiae, una post alteram, nam finita seu vastata una, instauratur altera; quod `mons' sit amor caelestis, proinde Ecclesia quae in illo amore, videatur n. 795, 796, 4210, 6435, 8758, et quod `terra' sit Ecclesia in specie, {5}`orbis' autem in genere, in locis citatis n. 9325. [5] SECUNDO, Quod saeculum cum dicitur de caelo, ubi non finis, et de Domino, significet aeternum, constat ex his locis: apud Davidem, Jehovah Rex in saeculum, et in perpetuum, Ps. x 16; Exod. xv 18: apud eundem, Regnum Tuum regnum omnium saeculorum, et dominium Tuum in omnem generationem et generationem, Ps. cxlv 13:

apud Jeremiam, Deus vivus Rex saeculi, x 10:

apud Danielem, Dominium Ipsius, dominium saeculi quod non transibit, postea accipient regnum sancti altissimorum, et confirmabunt regnum usque in saeculum, et usque in saecula saeculorum, vii 14, 18: 27:

apud Matthaeum, Tuum est regnum, potentia, et gloria in saecula, vi 13:

apud Lucam, Dabit Ipsi Deus thronum Davidis, ut regnet super domum Jacobi in saecula, i 32, 33:

in Apocalypsi, [6] Jesu Christo sit gloria et robur in saecula saeculorum, i 6:

alibi, Ecce vivo in saecula saeculorum, i 18:

et alibi, Agno benedictio, et honor, et gloria, et robur, in saecula saeculorum. Viginti quattuor seniores adorarunt viventem in saecula saeculorum, v 13, 14, x 6, xi 15 apud Esaiam, Salus Mea in saeculum erit, et justitia Mea {6}in generationem generationum, li 6, 8:

apud eundem, Angelus facierum portavit eos omnibus diebus saeculi, lxiii 9:

apud Danielem, Multi ex dormientibus evigilabunt in vitam saeculi, reliqui in ignominiam saeculi, xii 2:

apud Johannem, Si quis comederit ex hoc pane, vivet in saeculum, vi 51, 58:

apud eundem, Ego vitam aeternam do illis, et non peribunt in saeculum, x 28:

apud Davidem, (m)Duc me in via saeculi, Ps. cxxxix 24:(n):

apud eundem, Statuit ea in perpetuum, et in saeculum; statutum dedit quod non transibit, Ps. cxlviii 6;

[7] in his locis `saeculum' significat aeternum, quoniam dicitur de Domino, ac de Ipsius regno, deque caelo, et de vita ibi, quorum non finis; `saecula saeculorum' non sunt aeternitates aeternitatum, sed sunt aeternum; {7}verum ita (x)dicitur respective ad Ecclesias in terris, quarum una succedit alteri; ex Verbo patet quod Ecclesia in hac tellure quater instaurata fuerit, {8}quarum prima fuit antiquissima quae ante diluvium, altera antiqua quae post diluvium, {9}tertia Israelitica et Judaica, et demum Christiana; cujusvis periodus a principio ad finem est saeculum; post hanc etiam incohabit nova; hae successiones Ecclesiarum intelliguntur per `saecula saeculorum'; quod `saeculum' sit duratio Ecclesiae usque ad finem, supra ostensum est {10}. [8] TERTIO, Quod saeculum praedicetur in genere de omni Ecclesia, at in specie de Ecclesia caelesti, constat ex his locis: apud Amos, Erigam tentorium Davidis collapsum, et aedificabo juxta dies saeculi, ix 11;

per `dies saeculi' intelligitur tempus cum Ecclesia antiquissima fuit, quae fuit caelestis: apud Micham, Bethlechem (x)Ephrataea, ex te Mihi exibit qui sit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus saeculi, v 1 [A. V. 2];

similiter: apud Moschen, Memento dierum saeculi, intelligite annos generationis et generationis, Deut. xxxii 7;

`dies saeculi' pro tempore Ecclesiae Antiquissimae, quae fuit Ecclesia caelestis, ac `anni generationis et generationis' pro tempore Ecclesiae Antiquae, quae fuit Ecclesia spiritualis: apud Esaiam, [9] Expergiscere, expergiscere, indue robur, bracchium Jehovae; expergiscere juxta dies antiquitatis, generationis saeculorum, li 8, 9;

`juxta [dies] generationis saeculorum' est juxta status {11}amoris et fidei in Ecclesiis antiquis derivatis ab antiquissima: apud Davidem, Cogitavi dies ab antiquo, annos saeculorum, Ps. lxxvii 6 [A. V. 5];

similiter: apud Esaiam, [10] Recordamini prioris a saeculo, xlvi 9:

apud Malachiam, Tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi, et juxta annos antiquos, iii 4:

apud Joelem, Jehudah in saeculum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, iv 20 [A. V. iii 20];

per `Jehudam' ibi significatur Ecclesia caelestis, de qua ideo dicitur `juxta dies saeculi,' et `in saeculum'; et per `Hierosolymam' significatur Ecclesia spiritualis, de qua dicitur `juxta dies antiquos' et `in generationem et generationem'; quod `Jehudah' sit Ecclesia caelestis, videatur n. 3654, 3881, 6363, 8770, et `Hierosolyma' Ecclesia spiritualis, n. 402, 3654. [11] QUARTO, Quod saeculum significet mundum et vitam ibi, constat apud Matthaeum, Qui inter spinas seminatus est, hic est qui Verbum audit, sed cura saeculi hujus, et fraus divitiarum suffocat (x)Verbum, xiii 22:

apud Lucam, Filii hujus saeculi sunt filiis lucis, xvi 8:

apud eundem, Filii saeculi hujus nuptias faciunt, et nuptui dantur, xx 34:

et apud (m)Davidem, Impii et securi saeculi multiplicant opes, Ps. (x)lxxiii 12. [12] QUINTO, Quod saeculum significet vitam post mortem in aeternum, apud (x)Marcum, Recipiet centupla nunc in tempore hoc, et in saeculo venturo vitam aeternam, x 30:

{12} {13}apud Ezechielem, Cum fecero descendere te cum (x)descendentibus ad foveam, ad populum saeculi, xxvi 20;

{14}et alibi, ut Luc. xviii (x) 30, xx 35; Esai. xxxiv 10, 17; Apoc. xiv 11, xx 10, xxii 5.(n)(s) @1 This separate sheet appears in A IV pp. 706-708.$ @2 i est$ @3 significatur$ @4 i qui est amor in Dominum,$ @5 et quod orbis Ecclesia$ @6 in saeculum$ @7 sed$ @8 nempe antiquissima quae fuit$ @9 postea$ @10 i; at vero applicate ad Regnum Domini in coelis, ubi non finis, per saecula saeculorum significetur aeternum, ibi enim aeternitates in plurali non sunt.$ @11 fidei et amoris$ @12 i et$ @13 After xxii 5.$ @14 pariter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church