Arcana Coelestia (Elliott) n. 10202

Previous Number Next Number See English 

10202. `Et in ascendere faciendo Aharon lucernas inter vesperas suffiet illud': quod significet elevationem etiam in statu amoris obscuro cum etiam verum est in sua umbra, constat ex significatione `ascendere facere seu accendere lucernas' quod sit illustrare Divino Vero, et inde intelligentia et sapientia, de qua nunc supra n. (x)10,201, ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis, de qua n. 9806, (x)9965, 10,068, ex significatione `inter vesperas' quod sit status {1} amoris obscurus, et inde status veri {2} in umbra, de qua n. 10,134, 10,135, et ex significatione `suffire' quod sit elevatio cultus, de qua supra n. 10,198; inde patet quod per `in ascendere faciendo lucernas inter vesperas Aharon suffiret' significetur elevatio omnium cultus a Domino in statu amoris obscuro, cum etiam verum est in sua umbra. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae mox supra n. 10,200, 10,201, dicta sunt, quod nempe status amoris in caelis varientur sicut tempora diei et anne in mundo, et quod verum in sua luce sit sicut bonum in suo calore, hoc est, {3} in suo amore; quapropter cum amor non ita in suo calore est, etiam nec verum in sua luce est. Quia ita est, dicitur adornare lucernas mane, {4}at ascendere facere lucernas vesperi, nam ascendere facere est elevare et augere lucem veri tunc quantum fieri potest. @1 i boni$ @2 i fidei$ @3 i sicut$ @4 et IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church