Arcana Coelestia (Elliott) n. 10201

Previous Number Next Number See English 

10201. `In adornando lucernas suffiet illud': quod significet cum verum etiam venit in suam lucem, constat ex significatione `lucernarum' quod sint Divinum Verum, et inde intelligentia et sapientia de qua n. 9548, 9783; quod `adornare' seu accendere illas sit cum illa in suam lucem veniunt, patet; et ex significatione `suffire' quod sit auditio et receptio omnium cultus, de qua supra n. 10,177, (x)10,198; inde constat quod per singulis matutinis, cum adornarentur lucernae, suffiretur, significetur quod auditio et receptio omnium cultus praecipue sit, cum in statu amoris claro sunt, et inde in intelligentia et sapientia veri. [2] Dicitur inde in intelligentia et sapientia veri, quoniam lux veri apud hominem prorsus se habet secundum statum amoris ejus, quantum accenditur amor, tantum lucet verum, nam bonum amoris est ipse ignis vitalis, et verum fidei est ipsa lux intellectualis, quae est intelligentia et sapientia; procedunt {1}illa bina pari gradu {2}. [3] Per intelligentiam et sapientiam non intelligitur facultas cogitandi et ratiocinandi de quacumque re, nam haec datur aeque apud malos quam apud bonos, sed intelligitur facultas videndi et percipiendi vera et bona quae fidei et charitatis, et quae amoris in Dominum; haec facultas non datur nisi quam apud illos qui in illustratione sunt a Domino, (c)et tantum in illustratione sunt quantum in amore in Ipsum et in charitate erga proximum; intrat enim Dominus per bonum, ita per amorem et charitatem quae apud hominem, et ducit in vera bono correspondentia; at cum alieni amores {3}, ut qui versi a Domino et proximo ad semet et mundum, tunc ducunt illi amores eum, sed a veris in falsa, manente usque facultate cogitandi et ratiocinandi; causa est 4 quia non in illustratione sunt a Domino, sed a semet et mundo, quae illustratio est mera caligo in spiritualibus, hoc est, in illis quae sunt caeli et Ecclesiae; clausus enim apud illos est internus homo, qui videt (c)a luce caeli, et apertus est externus, qui videt ex luce mundi; {4}atque videre aliquid ex luce mundi absque influxu lucis e caelo, est videre in caligine illa quae caeli sunt; immo quantum tunc accenderat homo per amores sui et mundi lumen naturale, tantum ruit in falsa, {5} consequenter tantum exstinguit vera fidei; inde est quod eruditi mundi qui in amore sui sunt, quibus major copia confirmandi falsa {6} est, plus caecutiant quam simplices. Haec dicta sunt ut sciatur quod fides cujusvis sit sicut (t)ejus amor, utque intelligatur quid sit quod verum veniat in suam lucem, cum amor in suum clarum, quae significantur per quod suffiretur singulis mane, cum adornabantur lucernae. @1 haec$ @2 i; intelligentia et sapientia apud hominem se habent secundum quale amoris$ @3 i sunt$ @4 et$ @5 i nam tantum ei copia est confirmandi illa,$ @6 i per scientias$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church