10170. Jucundum amoris vere conjugialis est internum, quia mentium, et quoque est externum inde, quod est corporum; at jucundum amoris non vere conjugialis est modo jucundum externum absque interno, quod est corporum non mentium; sed hoc jucundum est terrestre quale paene animalium, et ideo tempore perit; illud autem est caeleste, quale erit hominum, et ideo permanet.