Arcana Coelestia (Elliott) n. 10115

Previous Number Next Number See English 

10115. `Et combures relictum igne': quod significet dissipationem eorum, constat ex significatione `relicti de carne et pane' quod sit quod non appropriatum, ut supra n. 10,114, et ex significatione `comburere igne' quod sit dissipare, hic per amores qui sunt proprii hominis, ita per mala quae sunt illorum amorum; per `ignem' enim significatur amor in utroque sensu, hic amor proprius, qui est amor sui; quod ille amor per `ignem' significetur, videatur n. 1297, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, et quod proprium hominis non sit nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 3812 fin., 5660; quod amor proprius hic {1} significetur, est quia per `relictum ad mane' significatur id quod non conjunctum est bono, n. 10,114, et quod non conjungi potest, hoc non (c)a Divino est sed ex proprio; quod hoc immundum fuerit, ita malum, constat apud Moschen, Qui comedit relictum ad mane, iniquitatem suam portabit, et exscindetur anima illa e {1} populis suis, Lev. xix 7, 8:

apud eundem, Si comedendo comedatur de carne sacrificii eucharistici in die tertio, non placabitur offerens illud, nec imputabitur illi, abominatio erit, ac anima quae comederit de (c)illo, iniquitatem suam portabit, Lev. vii 16-18:

pariter ex eo quod relictum ex manna produxerit vermes et computruit, Exod. xvi 20. @1 reliquis cultus,$ @2 Before amor$ @3 ex IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church