Arcana Coelestia (Elliott) n. 10114

Previous Number Next Number See English 

10114. `Et si relictum fuerit de carne impletionum et de pane usque ad mane': quod significet bona spiritualia et caelestia quae non conjuncta sunt ad statum novum, constat ex significatione `relicti ex carne et ex pane' quod sit quod non appropriatum est, nam per `comedere' significatur appropriari, n. 10,109, ita per id quod non comestum est, significatur quod non appropriatum est; ex significatione `carnis' quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127; ex significatione `impletionum' quod sint receptivum, de qua n. 10,076, 10,110; inde per `carnem impletionum' significatur receptio veri in bono, proinde (o)eorum conjunctio; hic (o)autem non receptio et non conjunctio, quia intelligitur relictum ejus; ex significatione `panis' quod sit bonum caeleste, quod est bonum intimum, de qua n. 10,077; et ex significatione `mane' quod sit status novus, de qua n. 8211, 8427; ex quibus patet quod per `relictum de carne impletionum et de pane usque ad mane' significentur bona spiritualia et caelestia, quae non conjuncta sunt ad statum novum, per `carnem' enim sacrificii significatur bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et per `panem' (o)ibi bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum. [2] Quid porro intelligitur per non conjunctionem ad statum novum, paucis dicetur: status novus est omnis status conjunctionis boni et veri, qui est quando homo qui regeneratur ex bono agit, ita ex affectione quae amoris, et non ut prius ex vero, seu ex sola oboedientia; status novus etiam est quando illi qui in caelo in bono amoris sunt, qui status ibi vocatur `mane,' nam variantur status amoris et fidei ibi sicut in terris meridies, vespera, diluculum, et mane; et quoque status novus est cum vetus Ecclesia desinit, et nova incohat; omnes hi novi status in Verbo significantur per `mane' {1}; de singulis illis (o)passim actum est in explicationibus ad Genesin et ad Exodum. [3] Similia significantur per quod non relinquetur de carne pecudis Paschalis usque ad mane, et residuum de illo igne combureretur, Exod. xii 10; tum per quod non pernoctabit adeps festi usque ad mane, Exod. xxiii 18; similia etiam significantur per quod residuum de {2} carne sacrificii eucharistici comederetur etiam die sequente, sed combureretur die tertio, Lev. vii 16-18, xix 6, 7; per `diem tertium' etiam significatur status novus, videatur n. 4901, 5123, 5159; quod ita concessum fuerit, erat causa quia sacrificia eucharistica erant sacrificia votiva et voluntaria, non ita propter purificationem et sanctificationem ut reliqua, sed ut comederent in loco sancto, ac testificarentur gaudium cordis ex cultu Divino; et {3} (x)comessationes illae, quas vocabant sanctas, prae reliquo cultu {4} illos laetificabant. Similia etiam significantur per quod non relinquerent aliquid de manna (o)usque ad mane, de qua ita apud Moschen, Dixit Moscheh, Ne vir relinquat de manna usque ad mane; sed non oboediverunt Moschi, reliquum namque fecerunt de eo usque ad mane, et produxit vermes et computruit, Exod. xvi 19, 20. @1 qui apud regenerandos et regeneratos est continuus, est etiam status novus quando homo, qui regeneratur, ex bono agit, et non sicut prius ex vero; status novus etiam quando illi qui in coelo in bono amoris sunt; et quoque status novus est, cum verus Ecclesia desinit et nova inchoat; omnes hi status in Verbo vocantur mane, ac intelliguntur per mane$ @2 ex$ @3 et sic testificarentur$ @4 benevolentiam ex laeto animo,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church