Arcana Coelestia (Elliott) n. 10090

Previous Number Next Number See English 

10090. `Et erit tibi in portionem': quod significet communicationem cum illis qui in veris Divinis, constat ex repraesentatione Moschis, cui pectus esset in portionem, quod sit Dominus quoad Divinum Verum, ita Divinum Verum quod a Domino, de qua n. 6752, (t)7010, 7014 , 9372, et ex significatione `esse in portionem' quod sit communicatio, nam quae Moschi, Aharoni, filiis ejus, et populo dabantur ex sacrificiis, significabant communicationem sancti Divini cum illis; et omnis communicatio fit secundum quale ejus qui recipit, ita secundum quale repraesentationis apud illos qui recipiebant; quod pectus Moschi datum fuerit in portionem, et armus Aharoni, de quo sequitur, erat causa quia hic agitur de communicatione ac de appropriatione Divini Veri et Divini Boni a Domino in caelo et in Ecclesia; ac duo sunt quae recipiuntur ibi, nempe Divinum Verum et Divinum Bonum, utrumque a Domino, Divinum Verum ab illis qui in regno spirituali Domini sunt, ac Divinum Bonum ab illis qui in regno caelesti, videantur citata n. 9277, 9684, ideo pectus dabatur Moschi in portionem, et armus Aharoni, per `pectus' enim significatur Divinum Verum in regno spirituali Domini, n. 10,087, et per `armum' Divinum Bonum in regno caelesti, n. 10,075, et quoque per `panes in corbe', qui etiam cesserunt Aharoni, n. 10,077. [3] Quod Moscheh repraesentaverit Dominum quoad Divinum Verum, supra ostensum est, et quod Aharon cum inauguratus est in sacerdotium, repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806. Quod Moschi cesserit pectus in portionem, constat in Levitico, ubi etiam {1} agitur de inauguratione Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium, Moscheh sumpsit pectus, et agitavit illud agitationem coram Jehovah, de ariete impletionum, et fuit Moschi in portionem, quemadmodum praecepit Jehovah Moschi, viii 29. @1 After sacerdotium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church