Arcana Coelestia (Elliott) n. 10050

Previous Number Next Number See English 

10050. `Et crura ejus': quod significet purificationem exteriorum quae naturalis hominis, constat ex significatione `lavare crura quod sit purificatio naturalis hominis; quod `lavare' sit purificare {1}, videatur mox supra n. 10,049; et ex significatione `crurum' quod sint exteriora quae naturalis hominis; quod `crura' significent illa {2}, est quia simul intelliguntur pedes, nam crura bestiarum sunt quattuor, et cohaerent pedibus, et `pedes' ex correspondentia significant naturale seu {3} externum hominis, videatur n. 2162, 3147, (x)3761, 4938-4952. [2] Simile per `crura' significatur apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria, in angulo lecti, et in extremitate spondae, iii 12;

per `leonem' hic significantur qui vastant Ecclesiam, per `crura' externum ejus, quod etiam est naturalis hominis, per `(x)particulam auris' apperceptivum ejus, per `habitantes in Samaria' illi qui in cultu externo sunt; `angulus lecti et extremitas spondae' est infimum naturale, quod est sensuale (o)externum, (c)et ejus verum et bonum. [3] Per `crura,' ubi agitur de statua Nebuchadnezaris apud Danielem, quod caput ejus esset ex auro puro, pectus et bracchia ex argento, venter et latus ex aere, crura ex ferro, ac pedes partim ex ferro et partim ex argilla, ii 32, 33, significatur verum fidei in externo seu naturali homine, quod etiam est `ferrum,' videatur n. 10,030; quod `crura' hic distinguantur a pedibus, est causa quia crura se aliter habent apud hominem quam apud bestias. @1 purificatio$ @2 quod per crura significetur naturale is d, but nothing has been inserted in its place.$ @3 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church