10049. `Et lavabis intestina': quod significet purificationem infimorum, constat ex significatione `lavare' quod sit purificare, de qua n. 3147, 5954 fin., (x)9088; purificatio, quae per lavationem repraesentabatur {1}, est purificatio a malis et falsis, nam haec sunt sordes in spirituali sensu; et ex significatione intestinorum, quod sint infima, de qua supra n. (x)10,030. Quod dicatur quod intestina et crura lavanda essent, est quia per illa significantur infima et naturalia, ac infima et naturalia sunt conspurcata malis et falsis prae interioribus; sunt enim illa in mundo, ac sensualia {2}, quae sunt infima, exstant mundo, ac ideo {3} immediate recipiunt illa quae in mundo sunt; (o)illa quae recipiant sunt jucunda amorum sui et mundi cum jucundis sensuum et eorum fallaciis; interiora autem non ita, nam haec {4} non sunt in mundo, sed in caelo; ac illa quae mundi sunt non intrare possunt in illa quae caeli sunt, influxus enim physicus non datur, sed illa quae caeli sunt intrare possunt in illa quae mundi (o)apud hominem; quapropter ut primum externus homo vult se immittere in internum, quod fit per ratiocinia ex amoribus sui et (o)mundi, atque ex fallaciis sensuum, clauditur internus homo; ita providet Dominus; quapropter purificatio interni hominis, cum regeneratur homo, fit in caelo a Domino; inde est quod homo cum in mundo est, non percipiat quid peragitur in interno suo homine cum regeneratur; haec sunt quae intelliguntur {5} per Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit et quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, iii 8;
`spiritus' est vita charitatis per fidem. @1 significatur$ @2 i externa$ @3 inde$ @4 ea$ @5 hoc est quo intelligitur$