Heavenly Doctrine (Tafel) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. (EX ARCANIS CAELESTIBUS) Quod vera spiritualia non comprehendi possint nisi sequentia haec Universalia sciantur: -

(i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid; ita ad amorem et fidem, et eorum conjunctionem. (ii.) Quod apud hominem sit voluntas et intellectus et quod voluntas sit receptaculum boni, ac intellectus receptaculum veri et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad bonum et verum ac eorum conjunctionem. (iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus, et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. (iv.) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia. (v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt, sit correspondentia; et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur nisi per scientiam correspondentiarum. Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari; et sic scientifica et cognitiones, quae externi hominis, absque universalibus illis, parum possunt inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. Inde patet quam necessaria sunt scientifica. De illis universalibus in Arcanis Caelestibus pluries actum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church