Heavenly Doctrine (Tafel) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Illis qui in bono et vero sunt, sunt voluntas et intellectus; at illis qui in malo et falso sunt, non sunt voluntas et intellectus, sed pro voluntate illis est cupido, et pro intellectu est scientia: voluntas enim vere humana est receptaculum boni, ac intellectus receptaculum veri; quare voluntas non dici potest de malo, nec intellectus de falso, quia opposita sunt, et oppositum destruit; inde est quod homo qui in malo et inde falso est, non dici possit rationalis, sapiens et intelligens: etiam apud malos clausa sunt interiora quae mentis sunt, ubi principaliter resident voluntas et intellectus. Creditur sicut voluntas et intellectus malis etiam sint, quia dicunt quod velint et quod intelligant; sed velle eorum est modo cupere, ac intelligere eorum est modo scire.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church