312. Ordo non potest teneri in mundo absque praefectis, qui observaturi omnia quae secundum ordinem, et quae contra ordinem, fiunt; et qui remuneraturi illos qui secundum ordinem vivunt, et punituri illos qui contra ordinem. Si id non fit, peribit genus humanum; nam cuivis ex hereditario connatum est velle imperare aliis, ac possidere bona aliorum, unde inimicitiae, invidiae, odia, vindictae, doli, saevitiae, et plura alia mala; quapropter nisi in vinculis teneantur per leges, et per remunerationes convenientes amoribus illorum, quae sunt honores et lucra, pro illis qui bona faciunt, ac per punitiones contrarias amoribus illis, quae sunt jacturae honorum, possessionum, et vitae, pro illis qui mala faciunt, periturum esset genus humanum.