Heavenly Doctrine (Tafel) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Quia hoc caelum formatum est ab omnibus qui tales fuerunt, usque a tempore Domini ad praesens tempus, constat quod tam a Christianis quam a gentibus; sed quoad maximam partem ab omnium infantibus in universo terrarum orbe qui obiverunt a tempore Domini, nam hi omnes recepti sunt a Domino, et educati in caelo, ac instructi ab angelis, et dein conservati, ut novum caelum una cum reliquis constituerent: inde concludi potest quam magnum est id caelum. (Quod omnes qui infantes moriuntur, educentur in caelo, et fiant angeli, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 329-345: et quod caelum formetur aeque a gentibus quam a Christianis, n. 318-328.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church