Arcana Coelestia (Elliott) n. 318

Previous Number Next Number See English 

318. Quidam ad me venit et mecum locutus; ex quibusdam signis constare potuit quod nuper e vita excesserit; primum nesciebat ubinam esset putans se esse in mundo: cumque ei datum scire quod in altera vita, et quod nunc non haberet quicquam, ut domum, opes, et similia, sed quod esset in alio regno, ubi privatus omnibus quae habuit in mundo, tunc anxietate affectus nesciebat quo se conferret, quoque habitaret; sed ei dicebatur quod solus Dominus ei et omnibus prospiciat; tunc relictus sibi, ut cogitaret sicut in mundo, et cogitabat (omnium enim cogitationes in altera vita percipi manifeste possunt) quid tunc faceret, quia absque omnibus iis ex quibus potuisset vivere: sed cum in anxietate illa esset, transferebatur inter spiritus caelestes qui erant ex cordis provincia; illi ei omnia officia praestabant quaecumque usque desiderabat; hoc facto iterum sibi relictus, cogitare ex charitate coepit quomodo tantam gratiam rependere posset, ex quibus constabat quod dum in vita corporis, in fidei charitate fuerit, quare statim in caelum sublatus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church