168. Paenitentia quae fit in statu libero valet, at quae fit in statu coacto non valet. Status coacti sunt status morbi, status dejecti animi ex infortunio, status imminentis mortis, tum omnis status timoris qui demit rationis usum. Qui malus est, et in statu coacto paenitentiam pollicetur, et quoque bonum facit, is cum venit in statum liberum, in vitam mali priorem redit: aliter bonus.