Heavenly Doctrine (Tafel) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. Signa quod peccata sint remissa, hoc est, remota, sunt quae sequuntur:--Percipiunt jucundum in colendo Deum propter Deum, et in serviendo proximo propter proximum, ita in faciendo bonum propter bonum, et in loquendo verum propter verum; nolunt mereri per aliquid charitatis et fidei, fugiunt et aversantur mala, ut inimicitias, odia, vindictas adulteria, et ipsas cogitationes cum intentione de talibus. Signa autem quod peccata non sint remissa, hoc est, remota sunt quae sequuntur:--Colunt Deum non propter Deum, et serviunt proximo non propter proximum; ita faciunt bonum et loquuntur verum propter bonum et verum, sed propter se et mundum; per facta volunt mereri; percipiunt non injucundum in malis, ut in inimicitia, in odio, in vindicta, in adulteriis, et ex illis de illis in omni licentia cogitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church