Heavenly Doctrine (Tafel) n. 164

Previous Number Next Number See English 

164. Homo qui explorat se, ut paenitentiam agat, explorabit cogitationes suas et intentiones voluntatis suae; et ibi, quid facturus esset si ei liceret, hoc est, si non timeret leges ac jacturam famae, honoris et lucri: ibi sunt mala hominis; mala quae homo corpore facit, sunt omnia inde. Illi qui non explorant mala cogitationis et voluntatis suae, non possunt paenitentiam agere, nam cogitant et volunt postea sicut prius; et tamen velle mala est facere illa. Hoc est explorare se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church