Heavenly Doctrine (Tafel) n. 163

Previous Number Next Number See English 

163. Qui vitam charitatis et fidei vivit, is cottidie paenitentiam agit, reflectit super mala quae apud se, agnoscit illa, cavet ab illis, supplicat Dominum de ope. Homo enim continue ex se labitur, sed a Domino continue erigitur, et ducitur ad bonum; talis status est illis qui in bono sunt. Qui autem in malo sunt, labuntur continue, et quoque a Domino elevantur continue, sed modo abducuntur ne cadant in gravissima mala, ad quae ex se omni nisu tendunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church