Heavenly Doctrine (Tafel) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. Quod non faciendum sit bonum mercedis causa, docet Ipse Dominus apud Lucam, "Si..amatis eos qui vos amant, quae vobis gratia est?.... nam..peccatores idem faciunt. ....Potius amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date, nihil..sperantes; tunc erit merces vestra magna, et filii Altissimi" (vi. 32-35). Quod homo non possit facere bonum ex se ut sit bonum, etiam docet Dominus, apud Johannem, "Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (iii. 27):

et alibi, Jesus dixit, "Ego sum Vitis, vos palmites;"...."sicut palmes non potest ferre fructum a semet, nisi manserit in vite, ita nec vos nisi in Me manseritis:....{1}qui manet in Me et Ego in illo, is fert fructum multum; nam nisi a Me non potestis facere quicquam" (xv. 4-8). -1 qui pro "Is qui"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church