145. Quia ex libero facere apparet homini sicut ex suo proprio, inde liberum caeleste etiam vocari potest proprium caeleste; et liberum infernale vocari potest proprium infernale. Proprium infernale est in quod homo nascitur, et id est malum; at proprium caeleste est in quod homo reformatur, et id est bonum.